Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 360 > >|
1ſubuereor, ne illi reſponſuri ad tuas huiuſcemodi conſe­
quutiones fuerint, ablegandam igitur eſſe vniuerſam
Phyſicam, quatenusnullum eſt placitum, ex quo dicere
non poſſimus, deduci poſſe ab aliquibus incommoda
non abſimilia.
Ponatur enim, exempli cauſſa, Eſſe
Terram sphæricam: Concludetur, eſſe eam ergo habita­
bilem circumquáque; & procliue fore credere Antipo­
das.
Inferetur, eos non potuiſſe ab Adamo propagari;
atque idcircò Chriſtum Dominum non eſſe eorum
Redemptorem.
Nouum proinde Teſtamentum in ſuſ­
picionem vocatum iri, & totam Verbi Incarnati œco­
nomiam, ac cætera his conſentanea; vt prætereantur
portentoſa abſurda, & incommoda de hominibus,
ædificiis, arboribuſque penſilibus, quæ noſti obiecta
aliquando fuiſſe.
Ponatur &, Lunam eſſe ſphæricam,
quemadmodum Terram; illuminari à Sole, obtenebreſceré­
que, non ſecùs, ac Terram; Eclipſin pati propter Terram, vt
Terra patitur propter ipſam; habere ſuperficiem perinde
maculoſam, ac appareret habere Terra, ſi è Luna conspice­
retur; habere monteis, valleis, planities, & alia id genus, eo
modo, quo Terram: Concludetur ſtatim, eſſe igitur Lunam
alteram Terram; eaſdem in Luna, ac in Terra genera­
tiones fieri; eſſe in ea incolas; & procliue fore etiam ho­
mines credere, qui ex Adamo propagati non ſint, neque
à Chriſto redempti.
Vocatum iri in ſuſpicionem Geneſin,
quæ docet Lunam factam, vt illuminet Terram, non vt
ipſam obtenebret, aut ab illa obtenebretur; vt incolas
habeat, &c.
Ponatur Terram eſſe punctum comparatam ad
Firmamentum; & Stellarum minutulas eſſe decies octies, ma­
iuſculas verò centies octies maiores, quàm Terram; & con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index