Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 360 > >|
1ſequenter vnamquàmque illarum eſſe ſeptingenties maiorem,
quàm Lunam; quamlibet iſtarum pluſquàm quater millies:
Concludetur igitur Terram non fore adeò profundam,
& latam, vt poſſit meritò cum cæli altitudine compa­
rari: cùm ſacræ tamen Literæ iſta interualla quaſi ex
æquo habeant, ſi aſcendero in cælum, tu illeic es: ſi deſcen­
dero in infernum ades: ſi ſumpſero pennas meas, &c. Suſ­
pectam
fore Geneſin, quæ docet fuiſſe ſolum creata duo
magna Luminaria, & Lunam eſſe alterum duorum,
quòd ipſo quidem Sole ſit minus; at non tot Stellis, ac
præſertim tam multis illis vicibus.
Procliue proinde fore
credere, eſſe igitur Stellarum orbeis Terra, ac Luna lon­
gè præſtantiores; neque eſſe adeò ſepoſitos, vt vaſtita­
tes inutiles ſint, ſed debere maiore ratione, & à præ­
ſtantioribus inhabitari incolis; ac proinde, cùm tota
eorum lux ne tantum quidem inſeruiat ad illuminan­
dum Terram, & dimetiendum tempora, quantum in­
ſeruit vna lux Lunæ: eſſe ergo illos à Deo in alium
vſum conditos, &c.
Denique ponatur quicquid vo­
les aliud; & pari ratione opponetur poſſe his ſimilia
concludi; procliue eſſe ea credere; ſacrarum Literarum
fidem, totiuſque Religionis fundamenta nutare.
XXX. Quòd ſi, cum iſta nobis videantur deduci
poſſe ab aliquibus, non ideò minùs placita, quæ ſunt
memorata de rotunditate Terræ; de comparatione
Lunæ cum Terra; de Terræ, Lunæque exilitate, & am­
plitudine Stellarum, à viris, qui reuerâ pij, & Chriſtiani
ſint, defendantur; quatenus illæ conſequutiones, vbi
præſertim longiùs, & aduerſus Fidem procedunt, im­
probabiles ſunt, nulláque poſſunt aut ratione, aut ob-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index