Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1paratus eſt nonne intelligitur indefinita, vt
Dialectici
volunt, non ſolum pro pluribus, ſed
etiam
vtili?
Tofus non generatur vera gene­
ratione
, quæ eſt viuentium ſolum, ſed coa­
gmentatur
: generari tamen verbo vtimur,
quod
vulgaris ſignificatio ad id extendatur.
Non erunt tria principia, imò ad genera­
tionem
concurrit materia, vt ſubiectum,
forma
generantis ad præparationem, anima
autem
ſeipſam exhibendo efficit.
Quæ verò
diſputat
contra animam mundi, perlegas
eorum
reſponſiones in libris de Arcanis
æternitatis
, quia eſt res prolixa, & quæ pe­
culiari
indiget opere: & non vt ab ipſo
obiter
tractatur, cùm non ſolùm Philoſo­
phiæ
naturalis principia, ſed & diuinæ non
parua
pars, & eorum, quæ ſenſibus ſubia­
cent
, ratio pendeat.
Pariter & alia eiuſdem
exercitationis
ad eandem doctrinam perti­
nent
.
Ob idque ſuperſedeo hîc, niſi quod
admonere
illum volo eius, quod adeò fir­
miter
negat, ſcilicet animam eſſe in corde
ſolùm
, cùm id dicat Philoſophus, in libro
de
Iuuentute & Senectute in initio: Επεὶ
δὲ
π̔ρὶ ψυχοῡς ἐν ἑτέροις διώρισαι, καὶ δούλον ὅτε
οὐκ
ὄιονται εἶναι σω̄μα τὴν οὐσίαν ἀυτοῡς, ἀλλ̓ ὅμως
ὅτιγε
ἔντινι τοῡ σώματος ὑπάρχει χορίῳ φανε­
ρόν
.
Interpretetur modò vt velit, nun­
quam
obtinebit, quin illud apertè velit
Ariſtoteles
, vt anima ſit in aliqua parte
corporis
.
Id etiam oſtendimus in libris de
Rerum
varietate, atque alio modo etiam
euidentius
demonſtrari poteſt.
Aër in concauo orbis Lunæ non eſt fri­
gidus
aut obſcurus, quòd frigiditas aut ob­
ſcuritas
ſit aliquid, ideò cohærere poteſt cœ­
lo
.
Sol quia non diſſipatur, conſeruat calo­
rem
motu, ideò ſolidus eſt, ignis autem diſ­
ſipatur
.
Aqua incaleſcit leui motu, non ob
motum
, ſed ob aërem, qui illius partes mo­
tu
ad ſuperficiem deductas calefacit.
De ven­
tis
Cypri, & Rhodi quid opus eſt, cùm
in
æſtuario experiamur?
qui tamen validiſſi­
mi
ſunt, atque omnes frigidi.
Vapor enim
longo
tractu celerrimè deductus, neceſſariò
diſſipatur
.
Fumus, & calor ignis: quo torre­
tur
caro, & non lucent: at quomodo pro­
bauit
vnquam ( fateor enim, quod non lu­
ceant
) quòd ſint ignis, & in extremo calidi­
tatis
, quod falſum eſt.
Inde ſupponit multas
propoſitiones
, è quibus prima eſt euidenter
falſa
, ignis eſt corpus, id eſt, naturale vel
elementum
, nos enim ſæpè diximus, tria
tantùm
eſſe elementa, terram, aquam, aërem
Quis
dubitat, quòd ſi ignem ſtatuerimus
elementum
, quin illum ſub Luna ob leuita­
tem
, & quòd alia loca ſciamus iam occupa­
ta
, non eſſemus collocaturi?
Deinde cum vin­
culis
non poſſit lectores tenere, lacteis ver­
bis
vult hic ſtrenuus Peripateticus captare.
Sed interim tot declarationes à nobis alla­
tas
prætermittit: quòd aëris partes quanto
ſublimiores
, tanto ſunt frigidiores, quòd eſ­
ſet
ibi nulli vſui: nam corpora, quæ corru­
ptioni
obnoxia ſunt, ſunt ſolùm propter ge­
nerationem
: at ille putat totum contrarium,
ſcilicet
quòd immortalia, quæ propter ſe ſunt
non
per ſe ſint, ſed fortuitò propter genera­
tionem
.
Imperfecta enim propter perfecta,
non
contrà.
Quæ in diffinitione elementi ad­
duntur
, petunt (vt dici ſolet) principium.
Vt
enim
quod eſſet in concauo orbis Lunæ, aſ­
ſumit
, quòd ſit elementum, ita vt ſit ele­
mentum
, aſſumit, quòd ſit in concauo orbis
Lunæ
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index