Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 403 > >|
12 In quo differt mutatio in qualitate à
generatione
, vel additione, ſi non intenditur
qualitas
, ſed ſolùm augetur?
At hoc etiam
ego
non dico qualitatem non augeri.
Suffi­
cit
quod intendatur, ſeu additione, ſeu aliter.
Hucuſque ſanè ſperaueram me cum viro do­
cto
diſputare: ſed cùm animaduerti illum, vt
credidit
, conuictum meis rationibus re­
fugiſſe
, vt concederet ferro extincto ferrum
generari
, iam illum elleboro prorſus indi­
gere
animaduerti.
Atque hic fortunam alio­
rum
quotcumque me accuſare nixi ſunt,
qui
amentiam ſuam prodiderunt, nactus eſt.
Primùm quis vnquam audiuit ferrum ge­
nerari
ex aquæ frigidæ ſola immerſione?
vbi
omnes
cauſas ſuſtulit, & earum ordinem in­
ter
ſe, tum etiam cum effectu ipſo.
Deinde
liceret
ex ſilice aurum facere, nam exuſto
auro
in igne generatur aurum, vt ipſe fate­
tur
?
ergo extincto ſilice aurum generabitur?
nam cauſæ ſunt eædem aquæ & ignis. De­
inde
cùm paulatim refrigerabitur, paulatim
generabitur
ferrum, atque ita ſubſtantia in
eadem
parte augebitur, motúſque verus ine­
rit
, qualis in qualitate.
Diſpeream ſi reſur­
gat
Ariſtoteles, ni malit mihi accuſatori,
quàm
tali defenſori amicus eſſe.
Et ſi non
melius
argumentum meum ſolui poſſet à
Peripateticis
, quàm ab illo, iam pæana ca­
nerem
.
Sed illi dicerent, in ferro ignito duas
eſſe
ſubſtantias, atque imperfectam vtram­
que
: quod neque ignis ſuam retineat leui­
tatem
, nec ferrum frigiditatem.
Et quan­
quam
hæc reſponſio argumento meo non
ſatisfaciat
, ob abſurda principia, quæ tueri
coguntur
, vt Ariſtotelem defendant, non ta­
men
adeò impudens eſt, vt noſtri calumnia­
toris
, qui hæc deliramenta admiſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index