Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
23 Cœlum habet qualitatem, quæ apud
nos
vocatur caliditas, ſicut lux in vrceo, al­
terius
modi eſt in pariete: nec ibi eadem
patitur
, & eſt (vt ita dicam) qualitas viuifica,
ſicut
calor humanus eſt in vipera calor exi­
tialis
.
Non eſt ergo differentia tanquam ho­
monymi
, ſed ſolùm ratione ſubiecti.
Quali­
tas
tamen ipſa eſt eadem.
Sic frigus in aqua
gelu
generat, in oleo concretionem.
Atta­
men
qualitas principium eſt non expers
qualitatis
, & Peripateticorum cœlum.
Py­
rauſtæ
non generantur in igne, ſed in excre­
mentis
.
Ignis enim tollit vim caloris cœle­
ſtis
, quæ eſt humida.
Agens ſiccum non ge­
nerat
in humido, quia ineptum eſt prorſus
natura
.
Ad fabulas conuertitur. Pulli non
excluduntur
à cinere puro: à fimo etiam in
noſtris
regionibus excludi poſſunt, ſed fal­
lax
eſt: tamen experiri liceret, à cinere nun­
quam
.
Omnis calor motu indiget ad conſer­
uationem
, quia non niſi à cœlo: cœlum au­
tem
mouetur: quòd autem motu indiget:
aſſumit
.
In ſeminibus eſt calor potentia, ſuo
tempore
fit actu, & exedit cùm pabulum
non
inuenit, & etiam auxilio aëris.
Diſpar
comparatio
, ſi homo non haberet calorem,
qui
à corde influitur, refrigeratus non inca­
leſceret
: ita nec aqua refrigeraretur, cùm
non
habeat vnde petat.
Aër ex aqua gigni­
tur
propter neceſſitatem, quia ignis nihil
generat
: dixi autem elementa eſſe hylæ
proxima
, & quaſi non entia.
Nec clarum
eſt
, an ſolus vapor generetur, nos autem in
rebus
, quæ ſunt exigui momenti, nec adeò
perſpicuè
communem opinionem ſecuti ſu­
mus
, ne videremur velle interturbare ſtudio­
ſos
, non docere.
Denique quærit quid illud
ſignificat
inanis? μάντες fuit vt reor hic ty­
pographus
.
Diuinauit inaniter multa te hîc
effutiturum
, quod & feciſti, cùm integrum
eſſet
lecta ſecunda editione videre naturalis,
pro
inanis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index