Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 403 > >|
1pars non eſt terra neutro modo. Licet enim
ſit in generato, eſt tanquam vas.
Vas autem
naturæ modo, quòd vndique peruium eſt,
non artis.
Indicio eſt, quòd in aqua ſine ter­
ra multa naſcuntur, in terra ſine aqua nihil
penitùs, & multò minùs, quàm in igne.
Et
ſi genitum inferatur in eam, interit.
Et hæc
eſt cauſa neceſſitatis mortis animalibus, &
ſtirpibus, cùm vas ipſum exinanitur.
Terra
enim vtraque priuatione vitæ inepta omni­
nò eſt, cùm & coloris cœleſtis, & humidi
elementaris prorſus ſit expers, adeò vt hac
ratione non mereatur elementum dici.
Quod­
libet igitur horum trium communi ratione
ſimplicitatis dicitur elementum: de aliis tri­
bus, & non eſſe elementum, & eſſe, & maxi­
mè eſſe dicitur.
Veluti etiam terra genera­
tionis principio non eſt elementum: ma­
gnitudine vix eſt elementum, loco maximè
elementum.
Hæc omnia ſub illis paucis ver­
bis non ſolùm continentur, ſed & declarata
ſunt in proximis verbis.
Qui modus ac vis
cùm vbique ſeruetur, multis difficultatem
peperit cum admiratione, at ipſe cùm non
aſſequeretur ſenſum, vel proprio ipſius teſti­
monio cur auſus eſt contradicere?
tantámque
operam ludere?
Hæc igitur pro omnibus aliis
dicta ſint locis, in quibus ille contradictio­
nes annotauit.
Nam & Ariſtotelis phraſis
eum docere potuit, quæ ſimili arte conſtru­
cta eſt, quàm ſi ex verbis ſolùm expendere
velis, nulla locus contradictione vacabit, nec
etiam in ſacra pagina.
40 Simili lapſu cadit cùm proportio non
exceſſus debeat conſiderari, maioris autem
quantitatis portio eadem maior eſt.
Suum
exemplum non eſt ad propoſitum.
42 Diſcrimen inter opinionem Ariſto­
telis & noſtram, quod de fine agimus non
efficiente: atque hæc humilitas curſu aquæ
minuitur.
Ita in natura factum eſt, vt quod
neceſſariò eſt, neceſſe poteſt, obice retunda­
tur.
Velut dentes neceſſarium erat creſcere,
defeciſſent enim, nec longiores fieri, fuiſſent
enim inutiles, ideò creſcentes atteruntur.
Ariſtoteles autem ponit cauſam efficien­
tem.
Fluuij omnes naturaliter ad meridiem
feruntur: ſyncerè quidam, alij per anfractus
alij præoccupant maris ingreſſum, quod ad
meridiem per ſe poſitum eſt, licet neceſſe ſit
partes illius diuerſas cœli plagas reſpicere.
Reflectuntur enim ſæpè, à montibus, & val­
libus circumaguntur.
43 Montes altiſſimi nullam ad altitudi­
nem partis terræ vim habent.
44 Alia eſt ratio totius, alia partis. Si Sol
totam terram ambiret, & mediocriter poſſet
eam calefacere, tota eſſet aridior torrida,
quia aliunde auxilium non reciperet?
ſi mi­
nùs quàm mediocriter deterius ob frigus, &
aquas habitaretur, quàm Fimarchia ratione
eadem.
At ille non aſſequitur pondus. Auxi­
lium enim minimum ad reſiſtendum, vt Ve­
neti dicunt, plus poteſt, quàm validiſſima
cauſa, quæ adiuuet.
Ob hoc natura tempera­
uit corpus noſtrum, non vniuerſum effecit
temperatum.
45 Aqua quomodo in imò terræ ſit, de­
claraui in libris de Rerum Varietate: hîc
nego, & tamen vtrunque verum eſt: immi­
ſta enim manet nec fluitat.
Itaque vaticina­
tus eſt, quæ aliquando dicturus eſſem, dum
exiſtimat recitare, quæ dixerim.
Quod au­
tem terra ſit omnium fundamentum, Philo­
ſophi eſt, ideò non laboro.
Cùm & verum
ſit, & ipſe per fas, nefáſque profiteatur, ſe
Philoſophum tueri.
46 Ego non intendo probare, quod fal­
ſum eſt, ſcilicet aquam non generari ſub ter­
ra?
generatur enim, nec deficit aër, qui ſen­
ſim trahitur: ſed ſi generetur, non aſcendit.
Quòd ſcripſerim ibi pro eo, oſtendit ruſtici­
tatem importunitatémque ſuam, cum tam
breui factus per tot negotia editus, ſecundò
auctus, tertiò ſit emendatus.
Cauit, ne non
emendatus prius in publicam prodiret, vt
haberet, quod carperet.
Sic quod non ſuccu­
ti ab aqua poſſit, aſſumit ad oppugnandum,
quod probare debet.
FIGVR. V. De aqua aſcenſu rem non
explicat nec cauſam, nam & aliter aqua aſ­
cendit: non compreſſa, vt in primo libro,
quamobrem nec generaliter.
Sed videamus
an rectè doceat cauſam aſcenſus aquæ in
montibus?
Et patet, quod non, nam etiam
ſi mille libras aquæ ſuperimponas, ne vncia
quidem altius digito, quàm ad libellam im­
pulſa aſcendet.
Sic ille, qui prodegit quæ­
cunque habuit Mediolani, deceptus hoc fal­
ſo ſuppoſito.
Nam ad hoc admiſſo, quis non
videt dari motum perpetuum, quem ille
ſperabat.
Hoc oſtendit, virum hunc ſophi­
ſticis peripateticorum rationibus aliorum
more inſiſtentem, nugari contra eos, qui ex­
perimentis, & machinis res didicerunt.
At
aëre iſta fieri poſſunt, vt in Heronis machi­
na declaraui.
Ita iſta Ariſtotelici cum ad ex­
perimenta ſe conferunt, ſeu cum medicis,
ſeu cum architectis aut mathematicis, aut
veris Philoſophis, qui certis principiis inſi­
ſtunt, aut artificibus vani ſemper deprehen­
duntur.
Ecce vides hominem, & iudica: huc
vſque dum per machinas molitus eſt decla­
rationes, & in vtriſque manifeſtè falſus
deprehenditur, quam fidem aliis adhi­
bebis?
48 Aſtaboram, & Aſtanum, Mela, Pli­
nius & Solinus cum Nilo eoſdem eſſe vo­
lunt.
Vnde patet, quam calumniosè agat,
cum etiam parum interſit, nam fluuij oriun­
tur, & occidunt, vt nihil ſit perpetuum:
ideò in talibus ſoleo ſequi vulgarem opi­
nionem.
49 Dicit quod ego dico, littus boreale
neceſſariò eſt, id eſt, quòd boream reſpicit,
quandoquidem ipſemet fatetur ortum eſſe
vltra tropicum hyemalem.
Vbi idem putat
eſſe tropicum, & circulum hyemalem, vt
diſertè loquatur.
50 Mare non mittit fontes niſi ſalſos,
percolatur tamen aqua propè etiam tribus
cubitis, quæ dulcis eſt.
Nec negauit ex mari
oriri flumina, ſed omnia: necnon emergere
è terra, ſed non poſſe vltra æquilibrium aſ­
cendere.
Ita verò fateor, difficile eſt cum lu­
ctæ imperito luctari.
Accipit vnam rem pro
alia fermè ſemper.
Quæ redarguit, ne ſom­
niaui quidem: quæ dixi, non attingit.
Durum
videtur, & id iure ſolum aquas miſtione
dulceſcere, & aquas puteorum Mediola-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index