Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
80 Quod de Iride ſcripſimus, ſeruat phæ­
nomena
, atque in hoc poſtquam non aliud
melius
ſuccurrebat, maluimus explicare Ari­
ſtotelem
, quàm damnare: haud neſcij, quòd
res
ipſa pateretur graues difficultates natura­
les
: nam quod ad Mathematica attinet, ſatis­
factum
eſt.
Quæ enim obiicit ipſe, abſurda ſunt,
& non intelligentis.
Quod enim dicat vidiſ­
ſe
iridem incumbentem arbori, exiſtimo non
ſanum
fuiſſe: ſed qui verax eſt, apparuit hoc
illi
non propè ſed procul, & ob aſpectus er­
rorem
.
Cæterùm approximare iridi ratione
dicta
omninò eſt impoſſibile.
Neque ex
tranſuerſo
ſic inſpicere, vt quaſi vnum la­
tus
per aliud, ſeu è regione videatur: ſic enim
ſol
, & oculus, & iris, & centrum, & iridis la­
tera
eſſent in vna recta.
De interiore circulo,
vbi
debet legi exteriore manifeſtè, cùm or­
dines
viciſſim mutatos profitear, & Ariſtote­
les
, ex quo deſumpſi dicat, non pudet crimi­
nari
?
ſed vicit, Pæana canat. Cæterùm quòd
ego
croceum, Ariſtoteles puniceum vocat,
vterque
benè: nam ego plures colorum ſpe­
cies
, quàm ille poſuit, etiam ſi librum de co­
loribus
(quem ſuum non eſſe plerique exiſti­
mant
) illi tribuas.
Conſtat etiam de re ipſa,
nam
iris ſola, vt exiſtimo, & cœlum colores
retinent
impermutabiles: his rurſus oporte­
ret
adiicere paginam, ne in verbis caperes,
ſed
faceſſat cùm ſuis calumniis, ne pereat
gemma chariſſima.
De iridis inſeſſu nónne in
ſecunda
editione vidit, in quam aluimus etiam
Ariſtotelem
præterire, cùm non probare­
mus
, quàm redarguere: nam neque ipſe affir­
mat
.
Porrò in tertia ſectione adeò admiratur
rem
tam perſpicuam?
cùm in tractatione co­
lorum
doceam ferrugineum, alióſque colores
ſine
luce vocari, aliorum puta viridis atque
niuei
, quòd parum lucis retineant compara­
tione
: cum iam ſuperiùs declarauerim omnes
colores
à luce conſtitui, illius eſſe particeps.
Ita credo huic nugatori, quod mihi deeſt illi
ſuperabundat
, ſcilicet tempus, nam tam ru­
dem
eum eſſe perſuaderi nequeo.
Duarum
verò
figurarum, quas ponit in nona & deci­
ma
ſectione, quæ in decima eſt falſa, & con­
ficit
ſeipſum.
Elatius enim ſit centrum iridis
à
finitore, ſi ſol ſit in eo, ergo plus medie­
tate
iridis videt: Modò agnoſcis perfectè
hominem
, qui decipitur in Mathematicis,
vbi
Ariſtoteles negat fieri poſſe paralogiſſi­
mum
: quæ verò in nona, non concludit.
Et
quod
vix ex declarationibus Monteregij, in
librum
Tabularum primi mobilis magno
negotio
erui poteſt, ipſe parùm in Mathe­
maticis
exercitatus, putat quatuor verbis
declarare
, vt erubeſcam non mediocriter il­
lius
cauſa.
Ego tamen ſtudiorum amore hîc
eam
volo ſubiicere.
Ex 21. problemate Mon­
teregij
reſiduum maximæ declinationis par.
66. min. 30. cum altitudine poli in noſtra
regione
par.
44. min. 20. arcum ſubtenſum
habent
par.
30. min. 51. ergo ex vſu pro­
blematis
, quia ab angulo meridiani, & ec­
clipticæ
detrahi debet, vt relinquatur angu­
lus
ecclipticæ, & finitoris, hic angulus eſt
finitoris
, & meridiani per punctum illum
tranſeuntis
.
Habeo igitur angulum rectum,
& angulum par.
39. min. 51. & maximam
latitudinem
: ponemus igitur ex dictis à
164[Figure 164]
Monteregio
, in quarta de triangulis AB,
partem
æquinoctialis, & B C, meridiani,
vt
vocant circuli, vt ſit par.
23. min. 20. &
angulus
A, rectus, & AC, finitoris partem:
angulum
autem C, par.
39. min. 51. duce­
mus
igitur ſinum lateris BC, per ſinum com­
plementi
anguli C, & productum diuide­
mus
per 60. & exibit ſinus complementi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index