Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1
99 Agit egregium Rhetorem, oues, &
boues
, & pecora campi, cùm rationes de­
ſunt
, ad has nugas ſe conuertit.
Ibidem de
Africæ
parte diſputat, quæ vltra æquino­
ctij
circulum poſita eſt: ibi quâ parte Bra­
ſiliam
reſpicit mare, excipit quòd eſt ei à
meridie
: at Braſilia ipſa quæ ab oriente ma­
ri
alluitur, gemmarum inſulas habet, ob
abundantiam
earum ita appellatas.
Sicut &
Melindæ
regnum, & Azaniæ, & Arabia Fœ­
lix
, & Hiſpania inſula: omnes enim mare ab
oriente
habent, & gemmarum, & auri, &
aromatum
ſunt feraces.
Sic videt omnia
concordare
, & adhuc audet hiſcere.
De Hiſ­
pania
(quod ſolùm obiici poteſt) negamus
auri
, vel gemmarum, vel aromatum poſſe
eſſe
feracem: & hoc ſi ad ſuprà dictas regio­
nes
conferatur argenti, poteſt vt & Germa­
niæ
.
Plinius eam laudauit, quòd ſeculo illo
quo
Romani pauperrimi erant, viſa eſt di­
ues
ſuo malo Prouincia, quòd Italiæ compa­
rata
aliquid auri, gemmarum etiam gigne­
ret
.
Sed neque expilata tota Prouincia auri
copia
apparuit, neque poſt, neque nunc, ne­
que
in poſterum vnquam apparebit, donec
mutata
rerum forma alium quoque inire
rationem
oporteat.
Exiſtimat enim hic vir
noſtras
declarationes ſimiles eſſe ſuis nugis:
nos
enim ſecurè & tutò etiam pronuncia­
mus
de rebus.
Caueat modò lector, ne per­
peràm
, vt ille dicta noſtra intelligat, in qui­
bus
falli facilè quiſque poteſt ob eam quæ
aliàs
dicta eſt rationem.
Sic & in ſenſu il­
lorum
verborum (nec ab occiduis radiis) de­
cipitur
: & (vt video) profunditatem ver­
borum
non aſſequitur, ſed ſolùm corticem.
Quare ſi tandem ſapere tantus natu inci­
pere
vult legat magnam Ptolomæi compo­
ſitionem
, & ſolùm animaduertat aſſumptio­
nes
: ſimiliter & illius libros de iudiciis, in
quibus
nos profundiſſimam rationem aſ­
ſumptionum
declarauimus: nam illius exem­
plo
, & Euclidis, tùm Galeni duabus lineis in
methodo
totam rationem librorum conden­
dorum
venati ſumus: nec Ariſtoteles eam
neſciuit
, nec prætermiſit, ſed in eo adeò ob­
ſcura
eſt, vt nunquam ex illis operibus quiſ­
quam
illam, etiam ſi lynceus eſſet, expiſcari
poſſit
.
Tria enim ſunt genera declarandi,
rectum
Mathematicorum, diuiſiuum Gale­
ni
, & participans, ſeu reflexum, quod eſt
omnibus
difficilius Ptolomæi.
Quamobrem
cùm
in omnibus vno ex his vſi ſimus, ne­
que
volentes errare potuimus, niſi ſi qua
aſſumpta
eſſent, quæ vera non eſſent.
In quo
diligenter
cauimus, & experimento ipſo, &
conteſtibus
, & ratione rurſus in ipſis aſſum­
ptis
, & quòd omnibus maius eſt, nihil tan­
quam
quod ſit, ſed eſſe poſſit, aſſumendo.
Vt non dicamus quicquam ſimpliciter, ſed
quoniam
ita eſt.
Hoc enim neceſſarium &
ſempiternum
, eſſe autem fortuitum, falláx­
que
affirmatio.
Mathematica verò illa figu­
ra
nihil arguit, niſi inſaniam.
Sed ne ver­
bis
illum ſolùm damnare videamur, expo­
namus
id quod propoſuimus (nec ab occi­
duis
radiis, hæc autem in initio ſexti libri)
vbi
ex oriente vapores maris in terram de­
feruntur
, concoqui poſſunt oriente Sole, qui
moderato
calore ſenſim cogit, & attenuat:
inde
vſque ad veſperam humor ille com­
miſtus
temperatur purgato aëre: at ſi dicas,
in
Hiſpania, exempli gratia, vapores è mari
delatos
veſpertinâ horâ concoqui poſſe?
oſtendimus ex nimio feruore, ſiccitatéque
Solis
occidui exuri terras, non concoqui hu­
morem
.
Sed nec à matutino, cùm nondum
à
Sole ſint educti.
Sed enim impellit, &
aërem
, & ventos, & vapores ante ſe, non ſo­
lùm
eleuat.
Vt autem huius rei duo habeas
experimenta
clariſſima, ſi terram veſpertina
hora
, dum Sol viget irrigaueris, areſcent
omnes
plantæ ob cauſam dictam.
Quòd ſi
id
vbi iam Sol deciderit agas, matutino de­
mulcente
luxuriant plantæ.
Rurſus ſi aream
ex
occidente plantarum delicatiorum ſeras,
ſeruabis
: ſi ex oriente nunquam, quod oc­
ciduum
Solem excipiant, orientem non vi­
deant
.
Ita hic egregius vir, quam vtilitatem
præſtet
humano generi cum ſuis ſophiſma­
tibus
intelligitis, quàm ineptè interpretetur
cognoſcitis
?
Sic & vbi adeò amens eſt, vt
acliuis
, & decliuis diſcrimen intelligere me
non
putat, pondus ſententiæ euertit: ob ac­
cliuitatem
deſcendit aqua, per declinitatem
deſcendit
.
Sed putat nos, vt ipſum temerè
conſcripſiſſe
hos libros.
At dignus erat cui
nihil
reſponderetur, ſed maluimus Poſterita­
ti
conſulere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index