Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 360 > >|
1autem poſito, Stellarum mille viginti duarum diſculos
in diſcum vnum compoſui, ipſumque ad diſcum Solis
comparando, comperi non eſſe, niſi illius particulam
quadringenteſimam trigeſimam vnam: ac proinde, dia­
metro Solis exſiſtente minutorum triginta, ratiocina­
tus ſum diametrum diſci ex omnibus Stellis compoſiti,
non eſſe maiorem vno minuto cum ſemiſſe; quantæ
vulgò eſſe apparet Stella magnitudinis quartæ.
Quod
ſi dimidium detrahas, ob Stellas, quæ ſub horizonte:
ſequitur diſcum ex reſiduis, non fore maiorem vna
octingenteſima ſexageſima tertia diſci Solaris particu­
la: ac eius diametrum futuram vnius proximè minuti
dumtaxat: hoc eſt, quantæ eſſe apparet Stella magni­
tudinis quintæ.
Quare & ex hoc deſii admirari, quam­
obrem lux omnium Stellarum ſupra horizontem lu­
centium tam parum Terræ faciem illuſtrent; tuque ex­
inde animaduertis quo progreſſu peruenerim ad in­
credibile fig mentum.
XXXVI. At verò, inquies, ecquiſ-nam capiat non
eſſe ingens totum maius tantulâ ſui particulâ: ſeu tan­
tam, quæ apparet lucem in omnibus Stellis ſupra hori­
zontem coruſcantibus, in exiguum adeò ſpatium con­
trahi, vt non ſit eo maius, quod à ſtellula magnitudinis
quintæ occupatur?
Sed nimirùm conſidera; ſi foret
Stella, quæ reuerâ eſſet diametro minuti vnius, fore, vt
lux eius ſpectata intra nocturnas tenebras appareret
oculo incompa biliter maior.
Si enim quæ Stella eſt
diametro ſolùm vnius ſecundi cum beſſe: apparet ni­
hilominùs diametro vnius minuti: ſanè, ſi proportio­
nem admittas, ea apparitura erit diametro minutorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index