1ſed miſtis, quæ (vt dixi) non ſunt verè miſta:
nam ſic viuerent, ſed per craſim, aut aliter
facta. Secundum difficilius eſt, quomodo ca
dauer à planta, & os in cadauere à carne
differat? De metallis nugatur, nam viuunt vt
dixi. Quomodo ergo tot fatuitates ſtruit de
plumbo & auro, cum ſint ſicut cuniculus &
equus? Sic de magnete: at de cadauere dico,
quòd talia fuerunt verè miſta: & licet amit
tant animam, remanent tamen miſta, non
tamen animata: & ideò patet, quòd ſunt
quatuor genera miſtorum, & ſunt omnia
terrea, vel aquea: quia ſunt grauia: operatio
enim facit cognoſcere formam. Quòd autem
aliqua ſint calida, aliqua frigida, falſum eſt:
omnia enim ſunt per ſe frigida, niſi ab igne,
vt calx: potentia tamen, vt ſubiiciuntur
actioni caloris naturalis, dicuntur humida,
vel calida, vel amara, vel detergentia. Stul
tum eſt autem credere, quod ſint talia actu:
ſed vt limus igni expoſitus. At dicit, vide
mus tamen quòd forma ligni eſt, alia à for
ma calcis: dico quòd non niſi paſſiuè, nul
lam enim retinent qualitatem actiuam, niſi
elementi, quod declaratur. At mirum eſt
tot eſſe gradus? at magis mirum eſt in cœlo,
quòd apud Peripateticos eſt, qualitatis ex
pers eſſe longè plures. In quintadecima for
ma generatur verè, quia materia præfuit, ſi
æterna fuit? dicimus tamen compoſitum ge
nerari ſeptimo primæ Philosophiæ, qui non
fit in materia res, ſed ex materia. Sicut ſphæ
ra fit ex ære, & non in ære. Et etiam quia
forma ſi generaretur ex forma, non miſta
materiæ dicetur forma generari, ergo ſi ex
compoſito fiat compoſitum, generari dice
tur? Sed tamen hæ ſubtilitates, vt pleræque
aliæ, quæ in verbis conſtant, parum ad re
rum notitiam momenti afferunt. Scimus
enim (vt dictum eſt) quod ſola forma verè
nouiter generatur. Ita Philoſophus magnas
errandi cauſas dedit. At in augumento alia
etiam cauſa eſt, forma enim quæ præerat,
partem aliam materiæ occupat, ideò exten
ditur, & augetur. Materiam autem augeri
eſt omninò impoſſibile, cùm non ipſa augea
tur, ſed alia ipſi ſuperaddatur. At dicit, fun
ditur, non augetur? lis eſt in verbo, ſatis con
ſtat materiam non augeri, aut ergo nihil
augetur, aut forma? In decimaoctaua ſectio
ne negat omne quòd generatur, ab anima
generari, quia ex aqua fit aër: negamus cla
rè ex aqua per ignem generari aërem, ſed
vaporem. Ex vapore fit aër, à calore Solis,
qui ſpecies etiam firmioris vitæ generat.
Ignis enim nihil prorſus generat: quod
enim generatur, aliquo modo ſimile eſt ge
neranti: at nihil ſimile eſt igni præter ignem,
at hic eſt qualitas ſubſtantiam corrumpens,
non naturale ens. Quòd verò dixerim mi
ſtionem omnem fieri ab anima, quis dubi
tat rectè dictum? cum ita miſcere, vt forma
nulla elementi maneat, ita augeri vt nihil
ſit, quòd non augeatur, manifeſtum ſit eſſe
opus Diuinum non ſolùm animæ. Et lapides
ſuam habent animam, ſuum calorem, at non
ſentitur. Quid ergo, etiam viperæ calore na
turali carebunt? quia tactu frigidæ viden
tur, & plantæ, & piſces. In vniuerſum hic
nactus extremitate occaſionem, vbique ad
miratur, ſed quid faceret, ſi noſtram artem
medendi paruam videret, velut illud: Et
fluxus qui eſt morbus inanitatis, cuius cau
ſa eſt repletio: diceret, cur non diſtinguis, de
quo fluxu dicas, cùm ſint plura genera: de
inde fluxus non id ſignificat quod exiſti
mas, ſcilicet morbum, nec ſi eſt Latina di
ctio. Deinde non omnis fluxus eſt ex reple
tione, ſed quandoque ex imbecillitate, quan
doque ex prauitate humorum. Præterea quo
modo poteſt eſſe morbus, cùm ſit actio ſola?
& etiamſi ſit inanitas, non eſt ex repletio
ne? ſi ex inanitate, erit potiùs ſymptoma
quàm morbus? vides quanta occurrant vo
lenti vellicare, ſed tamen & Latina eſt ora
tio, & nihil habet incongrui, aut falſi. Cur
ergo non carpit Ariſtotelem? qui & ipſe cùm
breuis ſit, multò plures præfert contradictio
nes, At ille iam receptus eſt? at tu interpre
tare nos ex noſtris, quoniam non vt tibi pla
ceremus, rem voluimus facere infinitam: &
res ac experimenta ſpecta, videbíſque no
ſtra eſſe etiam multò veriora, quia magis
ſpecialia: ille enim ſolùm in generalibus
præceptis verſatur. Itaque vt noſtra intel
ligerentur, vel ingenio acutiore, vel ocio
longiore, vel maiore veritatis amore opus
erat. Ibidem nos arguit inſcitiæ de Agalo
cho, riſum mouet his ſuis ineptiis, qui non
quanta de illo ſcripſerim, antequam librum
ſuum ederet, vidit.

102 Variari contendis formam, vt &
arbores fateor: nihilominus vtcunque ar
borem compreſſeris, ramos à trunco, & ra
dice diſtinctos videbis. De auro ſtultè putat
ibi naſci: ſolùm id rarum non admittit, id
nos aliàs ante ipſum inter audita recenſui
mus, & tamen adiicit ſi ſcirem. Dubio ſine
aduectum, aliàs multis antea ſæculis, indicio
eſt paucitas, & forma nimis exquiſita, tum
puritas. At hæc ſi vera ſunt (nam alibi cer
tum eſt inueniri) multi enim multa nugan
tur. In ſecunda ſectione, ignorat etiam orien
talibus venas ineſſe, quibus redduntur vi
ridiores: formoſis enim etiam næui pulchri
tudinem addunt. Quòd de lapidibus veſicæ
adducit, contra ipſum eſt: quia enim non
viuunt, cruſtati ſunt, ideò non cruſtati ſunt
qui viuunt: ſunt enim quidam, licet pauci
natura tales: nam nec margaritæ viuunt. In
quarta ſectione prodit imbecillitatem ſuo
rum principiorum, nam quæ à frigore con
creſcunt, calore molleſcunt, non contrà: nam
nec lateres. In quinta, ſæpius homo ſine cul
pa occiditur, id eſt, plures homines occidun
tur. Velut Terentianum illud, Sæpe ex hu
iuſmodi re, id eſt, ex huiuſmodi rebus, figu
ra eſt, poſtquam repueraſcere oportet apud
illum. Non omnis operatio eſt ab anima, lo
quendo de nutrice: nam mundi forſan: ne
que enim deſcenſus vſtio, ſed propria. Ignis
enim ita vrit ferrum, ſicut & lignum, quantum
eſt vi naturę ſuę. At hoc non didicit ab Hip
pocrate vt etiam Galenus in libris de Elementis
teſtatur. Ideò argumentum hoc illud torquet,
cui reſpondere perperam nititur, cùm experimen
to reſponſio ſua non conſentiat. Nec decepit
me ſimilitudo verbi, nam res ex rebus non ab