Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 360 > >|
1triginta ſex; atque adeò diſco penè ſeſqui-altero ad
Solem: quemadmodum, ſi aliunde fuerit vera diame­
ter minutorum duorum, apparitura erit diſco ad ſola­
rem pluſquàm triplo: ſi trium, penè tredecuplo.
At
quorsùm Stella, ſi vel tanta appareret, quantus eſt Sol,
non tantum, quantum Sol luceret?
Reſpondeo; quia
illa lucis amplificatio reſpectu oculi ſolùm ficret, &
non reſpectu veri diſci, rerumve ab eo illuminatarum:
eo modo, quo flamma candelæ, dum ſeipſa maior per
noctem videtur, non proptereà tamen aut ſe maior eſt,
aut magis illuſtrat.
Ex quo fit proinde, vt quemadmo­
dum flamma candelæ quantò apparet maior, tantò
etiam adſpectus eius confuſior, & obſcurior euadit, ne­
que eminùs tantum illuminat, quantum ſi apparens
eius amplitudo tam ſplendida foret, quàm flammula
cominùs viſa: ita ſtellaris ille diſcus quantò appare­
ret maior, tantò foret etiam confuſior, obſcuriorque
appariturus; atque idcircò Terræ faciem non perinde
illuſtraturus, ac ſi eminùs eo fulgore, quo & cominùs
appareret: ac proinde tantam dumtaxat in Terram
lucem effunderet, quantam iam effun dunt Stellæ ſepa­
ratæ.
Cæterùm huic diſci amplificationi fidem facit
vel ipſa Venus, quæ viſa interdiù non maior, quàm
Stella quædam per-exigua, apparet tamen deinde in­
tra tenebras diametri quintuplò, ac idcircò diſci vige­
cuplò quintuplò maioris.
Sed & fidem facit vberem
Mercurius, qui viſus eſſe circa maximas elongationes
minutorum trium, deprehenſus tamen eſt à me, cùm
eſſet proximè perigeius, ac in ipſo diſco Solari (vbi
imponere ſua luce non potuit, ſpectata nempe eius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index