Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 403 > >|
116 De lapidibus cùm hæc ſcribebam
adduxi
experimenta, quæ me mouerunt.
Ve­
rùm
vt illa quoque acceſſerunt quæ nunc
dicam
, haud dubius ſum ſcripſiſſe veriſſi­
ma
.
Anno præterito cùm gemmam illam
ſomniatricem
, ac vigilatricem, digito volu­
ptatis
cauſa indidiſſem, intra biduum effe­
ctum
eſt, vt aquam odire, ac metuere vide­
rer
, ſic vt biberem cum conatu.
Bona fortu­
na
euenit, vt non antea per plures annos,
neque
morſus eſſem à cane, neque canes tra­
ctaſſem
: nihilominus cùm vnde hoc mihi
eueniret
hæſitarem, gemmæ recordatus, ſta­
tim
eam repoſui, & intra dimidium horæ
aſpectum
aquæ, & potum, abſque vlla repu­
gnantia
admiſi, nec poſtea auſus ſum illam
digito
imponere.
At contra effigies illa Gal­
Imperatoris naturalis nigris lineis, in
Achate
adeò mihi dulces ſomnos reddidit,
vt
repueraſſiſſe videar: tantam autem ani­
mi
tranquillitatem adiecit, vt alius penè
factus
ſim.
De prudentia non dicam, ne me
ipſum
laudare velle quis obiiciat, atque hæc
omnia
menſium quatuor ſpatio.
Quòd verò
odij
theologorum meminerit, illum ſatis
noui
qualis ſit, eos nondum ſum expertus.
Vnum ſat ſcio me hîc neminem, ex his in­
fenſum
inueniſſe, neque Lutetiæ: neque
ego
quicquam feci, aut dixi, quo illos irrita­
rem
.
Nunc forſan addita quædam ab alio
quopiam
inter edendum me non ſolùm in­
ſcio
, ſed planè vbi ſciui ægrè ferente, forſan
poterunt
illos extimulare: quæ ſi præuenero,
ſcio
æquos me experturum.
Ego enim ab
omni
calumnia & maledicto, tum iurgio na­
tura
admodum ſum alienus, mitis ac placi­
dus
, & Muſarum alumnus.
De ingenio au­
tem
quòd rapidiſſimum, fœliciſſimum, atque
incomparabile
mihi eſſe ait?
ſi ſeriò dicit, &
illi
debeo, & mutuum maius accepiſſe cre­
dam
ſin ſecus, hæc magis conueniebant plu­
ra
de ſe pollicenti.
At cur damnat iudicium,
ex
quo tanta eſt orta fœlicitas in artis exer­
citatione
, quanta vlli mortalium vnquam?
Sed poſtquam natura comparatum eſt, vt
velut
in effigie vnuſquiſque alium melius,
quàm
ſemetipſum per ſpeculum agnoſcat,
ſententiæ
ſuæ de noſtro iudicio non repu­
gno
: multóque minus repugnabo, ſi eam
alicuius
argumentis oſtenderit.
122 Quinque mihi obiicit, in hac exer­
citatione
, nec vlla grauior, aut verior accu­
ſatio
: primùm quòd lapidem in bufonis ca­
pite
inuentum Chelonitem appelluuerim, cùm
χελώνε, dubio procul teſtudinem ſignificet
id
etiam maximi mei ſtuporis eſſet argu­
mentum
.
Exiſtimabam apud Camillum
Leonardum
legiſſe, & demirabar ſatis, non
tamen
inueni: in tertia editione emendaue­
ram
: ſciebam immeritò ſic appellari: potius
Myoxoniten
, vel Bathraconiten, vel Bathra­
conitem
à rana dixerim: nam bufo certè
ranæ
genus eſt, apud omnes autores.
Cur er­
go
nomen addamus ſpeciale, cum apud an­
tiquos
plus vſui eſſent noſtræ ranæ bufoni­
bus
, erant enim pariter omnes inuiſæ.
Itaque
excidiſſe
quædam talia nominibus, dum re­
bus
ipſis acrius ſum intentus, fallente me­
moria
non nominum imperitia (nam dixiſ­
ſem
ſeu) gratulor mihi: vt melius imperi­
tiam
, & temeritatem meam accuſem, tan­
tùm
enim habeo, quantum in ſingula mo­
menti
accipio.
Excuſaueram hoc in fine li­
bri
, & putabam debere ſatisfacere.
Sed ille
nimis
acer cenſuræ exactor eſt.
Si tamen ter­
tiam
hanc editionem exſpectaſſet, pauca vt
exiſtimo
, in hoc genere ei ſuperfuiſſent, nam
& longè plura in libris de Rerum Varietate
atque
aliis quos caſtigare non potui.
Prima
mihi
fuit cura rerum, inde cauſarum, pòſt
nominum
, inde ordinis, vltima ornatus.
De
echeneide
, dictum eſt in libro de Libris pro­
priis
, dum Rondellitius non accuſat: is cum
tuis
libris editus eſt, ſed Lugduni.
De techo­
lito
nonne præter Plinium vis verbi arridet:
nam
τέκω ſignificat conſumere, liquefacere,
mollire
, at non propriè συντπίβω, vel ἀγνύω
quod
eſt frango.
Vicit. In verbis, vbi plinium
non
ſequi religio eſt, relinquit: in rebus ip­
ſis
& cauſis Grammaticum, quod propha­
num
eſt amplectitur: non enim tam amens

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index