Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 360 > >|
1denique gradus exilitatis, quo propter hanc imminu­
tionem Stellæ Fixæ exhibentur incomparabiliter mi­
nores Planetis, habita ratione diſcorum apparentium:
ſcilicet, quòd ipſarum radii & excurrant longè vberiùs,
& longè proinde ampliùs circum-radient.
XXXVII. Atque hæc quidem omnia eo ſolùm fine
commemoro, vt innuam, Qua ratione Sol è Fixis ſpe­
ctatus, tametſi ſuo diſco exilis, appariturus tamen foret
luce adeò circum-diffuſa, vt, tanquam ſpatia in­
gentia complens, apparenter exæquaretur, aut to­
ti, aut ſaltem inſigni portioni regionis Planetariæ,
cuiuſmodi eſt Orbis magnus, de quo fuit potiſſimùm
quæſtio.
Et fac certè Solem non apparere maiorem,
quàm magnitudinis ſextæ Stellam: quia tunc vera dia­
meter eius erit vno ſecundo minor, hoc eſt, ex iam di­
ctis, tertiorum quinquaginta; orbis magni diameter
continebit ducenties, aut plus paulò certè, quinqua­
ginta tertia (quippe totidem vicibus diametrum Solis
continet) efficietur, ſi ea reducas, vt Orbis magni dia­
meter apparitura non ſit maior duobus minutis cum
dodrante, ſeu quàm appareat diameter Stellæ magni­
tudinis primæ, aut ſecundæ.
Quòd ſi Stellarum dia­
metri ſint adhûc minores, quàm Galileus cenſuit, ob
inſinuatam antè cauſſam; & magnitudinis ſextæ Stella
non ſit maior diametro, quàm ſextans ſecundi, ſiue
decem tertia; efficietur eadem ratione, vt Orbis magni
diameter apparitura maior non ſit, quàm appareat dia­
meter Stellæ magnitudinis ſextæ.
Dices, profectò,
figmentum meum tantò magis increſcere, quantò hac
ratione veræ Stellarum diametri magis imminuuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index