Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
1genter, ac illis nomina accommodaſſe, quod
neque norunt facere ſapientes?
Si igitur ab illis
erratum
eſt, an & nos errare docet cum illis?
finem verò rei atque tractationis, vt diluci­
dioris
doctrinæ cauſa id fiat, quis culpabit?
Et maximè cùm quid intelligi volumus, de­
claramus
.
At his omnibus neceſſitas ipſius
rei
maior eſt: nam ſi hoc non faciamus?
no­
mina
verò recipiamus ſub eiſdem ſignifican­
tia
, ſub quibus à veteribus accepta ſunt in
diuiſione
: quædam ſub pluribus diuiſionis
membris
continebuntur, quædam ſub nullis,
vt
confuſio maxima ſucceſſura ſit, totáque
doctrina
euertatur.
Sin noua nomina ſuppo­
nere
voluerimus?
barbara omninò ratio no­
ſtra
euadet.
Sin (vt ipſe exiſtimo vellet) per
circuitus
verborum res ipſæ oſtendantur, in
repetendo
ſæpius, & prolixitas inutilis,
& obſcuritas atque perplexitas ſententiæ
euadet
.
An ergo res propter verba relinque­
re
decuit?
Quin potiùs vt in exemplo nomi­
num
recta interpretatio præponenda fuit.
Inde liberè proſequi res ipſas, velut ſi dicas,
plantę
aut retinent ſtipitem, aut non: quæ non,
herbæ
vocentur, quantumuis magnæ ſint, vt
cucurbita
.
Quæ retinent, ſi modum herbarum
communem
non excedant, vocentur ſuffru­
tices
, ſi plurimùm creſcant arbores: quæ
mediæ
, frutices, aut arbuſta.
Hic quid vi­
des
abſurdum, aut confuſum, vel obſcurum?
Ita vbi opus fuit huiuſmodi diuiſionibus
nullum
alium, qui ſatisfaceret modum,
præter
hunc inuenire potuimus.
In quo ta­
men
non obiter nos geſſimus, ſed quatuor
ſeruatis
conditionibus, quas ille contradi­
cendi
ſtudio cæcus non animaduertit.
Nam
non
niſi in principalibus generationibus di­
uidendis
, maximiſque & Latinis ſumptis
nominibus
, atque ab eo ſignificato minimè
abhorrentibus
, & propoſita illorum expli­
catione
: quas qui ſeruauerit, tutò id faciat,
per
me licebit.
Inde adducit difficultates ex
aizoo
, ſaluia, philitide.
Caulem hîc accipio
pro
ea parte plantæ, ex qua racematim fun­
duntur
folia vt in fœniculo, anethóque: vt­
que
à cauliculo, pediculóve diſtinguuntur,
quæ
nemo neſcit omnibus fermè herbis
etiam
philitidi ineſſe, neſcio quomodo ne­
get
.
Itaque decuit illum paulò accuratiùs
rem
tractare, nam quod dicat faſtidium me
parere
, lectores reprehenſionibus his non
minùs
tædio afficiuntur.
Nam & inconſide­
ratè
legit, & peruersè interpretatur, & futi­
arguit.
141 De Iacea quomodo cinamono aſſi­
miletur
odore non intelligo: nam ſi per Ia­
ceam
vulgarem noſtram, ſeu purpuream vio­
lam
intelligit, ita lupum cum cuniculo pote­
rat
comparare, tum maximè, quia de radice
loquitur
.
Iaciæ hoc genus quod Latina vox
non
ſit, nec Græca, niſi iaciam pro Ia intel­
ligamus
, nullus claſſicus author agnoſcit.
Sed
ipſe
ſibi habeat, poſtquam gloriatur de re­
bus
contentioſis.
Eſſe enim radicem, quæ ci­
namomum
oleat, illi credo: veridicum enim
exiſtimo
, ſed Dioſcoridi notam nego.
Ad rem
ſemper
flos eſt radice odoratior: hîc non di­
co
, ſed non ſemper radix flore.
Sic & ille
error
non tolerandus, cùm charæophillon
vult
eſſe florem eum, qui φλὸξ Græcè vocatur
Theophraſto
, & Plinio lib. 6. c. 6. affirmantibus
odore
illum carere, cùm noſter, ob id nomen
adeptus
ſit, quòd oleat ſuauiſſimè.
Benè ſit
autem
huic viro, qui dialecticus, ſophiſta,
rhetor
, Philoſophus, theologus, grammati­
cus
, aretalogus, Græcus, pædagogus, mathe­
maticus
, denique minus eſt, quid faciam huic
Proteo
?
qui nouit quid etiam mortui dictu­
ri
ſint: at tantùm abeſt, vt de Leoniceno
maledixerim
, vt etiam ipſum in Medicinæ
encomio
laudauerim.
De ſiliquaſtro ſecutus
ſum
Fuchſium, non quòd aliud non ſignifi­
cet
hoc nomen, ſed quòd ei, cui nomen hoc
imponebatur
, nullum aliud nomen eſſet.
Splendorem eximium, & maximè cum pur­
pureo
aut fuſco colore, nulli plantæ, aut fru­
ctui
ineſſe, citra veneni participationem
animaduerti
, ratioque id docet, ideò non te­
merè
dictum, immaturum acrius, quia mi­
nus
concoctum.
Semper enim inter eiuſdem
generis
rem comparatio fieri debet, aliter ef­
ficax
argumentum haud præbet, quod ipſe
minimè
obſeruat vllibi, vnde fallitur.
Acria
enim
humida quædam ſunt, & ea maturitate
miteſcunt
veluti temperatiora.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index