Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
1genter, ac illis nomina accommodaſſe, quod
neque norunt facere ſapientes?
Si igitur ab illis
erratum eſt, an & nos errare docet cum illis?
finem verò rei atque tractationis, vt diluci­
dioris doctrinæ cauſa id fiat, quis culpabit?
Et maximè cùm quid intelligi volumus, de­
claramus.
At his omnibus neceſſitas ipſius
rei maior eſt: nam ſi hoc non faciamus?
no­
mina verò recipiamus ſub eiſdem ſignifican­
tia, ſub quibus à veteribus accepta ſunt in
diuiſione: quædam ſub pluribus diuiſionis
membris continebuntur, quædam ſub nullis,
vt confuſio maxima ſucceſſura ſit, totáque
doctrina euertatur.
Sin noua nomina ſuppo­
nere voluerimus?
barbara omninò ratio no­
ſtra euadet.
Sin (vt ipſe exiſtimo vellet) per
circuitus verborum res ipſæ oſtendantur, in
repetendo ſæpius, & prolixitas inutilis,
& obſcuritas atque perplexitas ſententiæ
euadet.
An ergo res propter verba relinque­
re decuit?
Quin potiùs vt in exemplo nomi­
num recta interpretatio præponenda fuit.
Inde liberè proſequi res ipſas, velut ſi dicas,
plantę aut retinent ſtipitem, aut non: quæ non,
herbæ vocentur, quantumuis magnæ ſint, vt
cucurbita.
Quæ retinent, ſi modum herbarum
communem non excedant, vocentur ſuffru­
tices, ſi plurimùm creſcant arbores: quæ
mediæ, frutices, aut arbuſta.
Hic quid vi­
des abſurdum, aut confuſum, vel obſcurum?
Ita vbi opus fuit huiuſmodi diuiſionibus
nullum alium, qui ſatisfaceret modum,
præter hunc inuenire potuimus.
In quo ta­
men non obiter nos geſſimus, ſed quatuor
ſeruatis conditionibus, quas ille contradi­
cendi ſtudio cæcus non animaduertit.
Nam
non niſi in principalibus generationibus di­
uidendis, maximiſque & Latinis ſumptis
nominibus, atque ab eo ſignificato minimè
abhorrentibus, & propoſita illorum expli­
catione: quas qui ſeruauerit, tutò id faciat,
per me licebit.
Inde adducit difficultates ex
aizoo, ſaluia, philitide.
Caulem hîc accipio
pro ea parte plantæ, ex qua racematim fun­
duntur folia vt in fœniculo, anethóque: vt­
que à cauliculo, pediculóve diſtinguuntur,
quæ nemo neſcit omnibus fermè herbis
etiam philitidi ineſſe, neſcio quomodo ne­
get.
Itaque decuit illum paulò accuratiùs
rem tractare, nam quod dicat faſtidium me
parere, lectores reprehenſionibus his non
minùs tædio afficiuntur.
Nam & inconſide­
ratè legit, & peruersè interpretatur, & futi­
lè arguit.
140 Sic & ille truncus, eſt ſtipes detrun­
catus: truncus intelligitur, cui rami inerant,
non ſtipes, ſed minor eſt ac gracilior: de re
conſtat, hic nomina habent exquiſitiora:
laudo, nos conſuluimus breuitati.
Sic & il­
lud plantæ quædam vrbanæ, id eſt, quæ cul­
tu gaudent: nam & frumentum eſt?
attamen
in agris naſcitur, & ſpontè etiam, ſed rarò.
Atque hoc diſcrimen cur non approbat,
quod Theophraſti eſt, Hipponémque repre­
hendit.
Triticum vix in Scotia prouenit,
nam ibi fui: non nego aliqua in parte ob ſi­
tum aliquid naſci.
Acorum, & Iridem ne­
mo numerat inter aromata, ſi non magis
cyperum.
Denique illud de pericarpio non
animaduertit, fructum putat eſſe fœtum (vi­
(vide ſtuporem hominis) non plantam, quæ
gignitur.
141 De Iacea quomodo cinamono aſſi­
miletur odore non intelligo: nam ſi per Ia­
ceam vulgarem noſtram, ſeu purpuream vio­
lam intelligit, ita lupum cum cuniculo pote­
rat comparare, tum maximè, quia de radice
loquitur.
Iaciæ hoc genus quod Latina vox
non ſit, nec Græca, niſi iaciam pro Ia intel­
ligamus, nullus claſſicus author agnoſcit.
Sed
ipſe ſibi habeat, poſtquam gloriatur de re­
bus contentioſis.
Eſſe enim radicem, quæ ci­
namomum oleat, illi credo: veridicum enim
exiſtimo, ſed Dioſcoridi notam nego.
Ad rem
ſemper flos eſt radice odoratior: hîc non di­
co, ſed non ſemper radix flore.
Sic & ille
error non tolerandus, cùm charæophillon
vult eſſe florem eum, qui φλὸξ Græcè vocatur
Theophraſto, & Plinio lib. 6. c. 6. affirmantibus
odore illum carere, cùm noſter, ob id nomen
adeptus ſit, quòd oleat ſuauiſſimè.
Benè ſit
autem huic viro, qui dialecticus, ſophiſta,
rhetor, Philoſophus, theologus, grammati­
cus, aretalogus, Græcus, pædagogus, mathe­
maticus, denique minus eſt, quid faciam huic
Proteo?
qui nouit quid etiam mortui dictu­
ri ſint: at tantùm abeſt, vt de Leoniceno
maledixerim, vt etiam ipſum in Medicinæ
encomio laudauerim.
De ſiliquaſtro ſecutus
ſum Fuchſium, non quòd aliud non ſignifi­
cet hoc nomen, ſed quòd ei, cui nomen hoc
imponebatur, nullum aliud nomen eſſet.
Splendorem eximium, & maximè cum pur­
pureo aut fuſco colore, nulli plantæ, aut fru­
ctui ineſſe, citra veneni participationem
animaduerti, ratioque id docet, ideò non te­
merè dictum, immaturum acrius, quia mi­
nus concoctum.
Semper enim inter eiuſdem
generis rem comparatio fieri debet, aliter ef­
ficax argumentum haud præbet, quod ipſe
minimè obſeruat vllibi, vnde fallitur.
Acria
enim humida quædam ſunt, & ea maturitate
miteſcunt veluti temperatiora.
142. Multa de graui odore nugatur extra
propoſitum.
Debuerat videre, quid per gra­
uem odorem intelligam, & nihil ei ſuper­
fuiſſet.
De colore intelligimus herbarum, non
lignorum radicum aut fructuum, fatiſque
fuit exemplis ipſis declaraſſe: nam quæ ſuc­
cum non viridem progignunt, vt dictæ, &
chelidonia, omnes venenoſæ qualitatis ſunt
participes.
143 Inſcitiæ non prima argumenta pro­
dit, dum nec tam claram intelligit declara­
tionem de ligni ſitu.
Cæterum fallitur in
cauſæ redditione.
De veſica neque ſcit argu­
mentis reſpondere, nam terra obruta non aſ­
cendit, ſed argumento ſuo ſe conficit.
Ratio
autem ſua peccat, quia portio aquæ, quæ
ſubeſt pilæ æneæ, non eſt grauior ſpecie aë­
re, ſed leuior, licet pondere poſſit eſſe ſecùs.
Indicio etiam eſt, quod vbique aqua ſubit
leuiora, vt aër etiam ſub ipſa terra manet,
quantò magis ſub aqua, quæ leuior eſt terra,
manere deberet.
148 Dicit perire metamorphoſin piperis
in hæderam, quòd pediculis, quibus anne­
ctatur piper careat?
oblitus eſt tantus Phi­
loſophus ſapientiæ naturæ, quæ omnibus
ſerpentibus plantis aliquid addidit, quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index