Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1poſſent necti: nam hædera pediculis, vitis
& cucurbita capreolis ſerpunt.
Si igitur ve­
riſimilia ſcribere conceſſum illi fuiſſet, ca­
preolorum meminiſſe debuerat.
Sic quòd di­
cat, cubebas eſſe garyophyllon Plinij, errat:
dicit enim ille pipere ſemen grandius, quod
aduehitur odoris gratia.
Sed errores ſuos
animaduertere non propoſui, ſunt enim pe­
nè infiniti.
Quod de Dioſcoride obiicit: iam
in tertia editione emendaueram: imper­
fectus enim ſermo non iniquus.
Sed hic ſui
Encomiaſtes vbi didicit ſic loqui?
Seuera, ſa­
piens, lenis, moderata caſtigatio.
Profectò
ſi aliquis Academicus Italus reſciuerit, eum
pro Pædagogo in Comœdia ſubiiciet, etiam
ſuis ipſis verbis interpoſitis: neque enim
aliud vel omnium iudicio ſapere poſſunt.
Ita magno illo Fato meo, quod ſæpè teſta­
tus ſum, vt quicunque nos calumniæ cuiuſ­
piam inſimulant, in eodem genere ibidem
grauius longè peccaſſe deprehendantur.
150 Purpureum Dioſcoridis, cæruleum
inter colores eſſe docui, vt à cœli ſimilitudi­
ne.
Res docet.
152 Fatetur ſine cruciatu, Theophra­
ſtúſque citatur teſtis contrariæ ſententiæ
lib. 9. cap. 17. vt videatur non ſolùm me,
ſed & Lectores ipſos deſpicere, & irri­
dere.
153. Sepia noſtra confundit. A putrido
calore nihil generatur: poteſt autem pars
putrida ſimul generari, & velut calida pars
in roſa odorem gignit.
Et rurſus ab eo, quod
putredine reſecatur, vt vermes.
In ſecunda
ſectione, deprehendens virum peruersè age­
re, vt etiam in reliquis de eo facias iudicium.
Voluit enim videri ab ipſo ſurrepta, quæ
ille à me ſuſtulit.
In ſecunda enim editione
quæ ante librum ſuum triennio fermè excu­
ſa eſt, cùm totam hiſtoriam ac diſcrimen in­
ter has plantas planè enarrem, quid poteſt
fieri impudentius?
De Sparto videram quantum à geniſta
differret apud Matthiolum, & tamen vera
fateor, oblitus eram emendare.
In tertia edi­
tione, nunc reuocato in memoriam errore,
emendaui: ita nullus liber tam malus eſt,
quin ex eo aliquid vtilitatis ab amotoribus
veritatis ſubtrahere liceat.
Sed ibidem &
ipſe maiore ignorantiæ, & obliuionis lapſu
decidit, fato (vt dixi) calumniatorum meorum
non vulgari.
Cùm enim Pazar lapidem dicat,
noluiſſe inter lapides recenſere, non memi­
nit tamen illum eſſe, quem in centeſima
duodecima exercitatione delineauit: ſeu lapis
ſit, ſeu Cerui lachryma.
160 Nugas agit meras, niſi cum vena­
rum apertione agit, ſunt enim vera, & ex­
perta, & ratione conuenientia.
192 Non eſt Napellus, Toxium illud:
iam à Taxo diſtinxeramus in tertia emen­
datione.
167 Platanos plures vidi Edinburgi, at­
que duplici miraculo, quòd vbi nullæ fer­
mè ſunt arbores, ibi rariſſima ſit frequens.
Et quæ cœlo feruenti, & iuxta aquas vi­
uere ſolet, quaſi tranſuolauerit, & ad Scy­
thicas regiones peruenerit.
Singularis autem
forma efficit, ne falli potuerim, nam vi­
deas plandam vitiferam, aut vitem planè
arborem, & erectam.
Cæterùm quod ma­
gis mireris: ne vnum quidem arboris genus
aliud ibi vidiſſe me memini: propè autem
aliquot prunorum.
Nugas Gręcorum, quibus
credidit Theophraſtus, non ſemel aut rarò
perperàm Theaphraſti appellauit.
Nam &
in 170. quæ accuſat, ſumpta ſunt ex illius
autoritate in primo, cap. 16. de hiſtoria
Plantarum, cuius verba ac ſententiam non
ego, ſed calumniator, dum mea eſſe putat,
irridet.
Minutiora de Dracone prætereo.
171 Fruticem non ſic intelligo, cùm
neque cucurbitam: nam à vita, non magni­
tudine appello.
Nec moderari ſignificata
abſurdum, cùm ipſi veteres in eis conue­
niant.
172 Nugas agit: nam neque quod im­
ponit, dixi: neque ſi dixiſſem, ſufficienter
reprobat.
Ita me Superi ament, vt magis
me fatigat perperàm accuſando, quàm ſi
rectè contradiceret.
Illud præterea intole­
randum, quod quæ in ſecunda editione
emendata ſunt, quæque vt ipſe poſſet ar­
guere, à me didicit: peſſimus hic, tanquam
extent, redarguit, vt qui legant, putent me
illius monitu commutaſſe: ita duplici dolo
nos præuertere nititur: nam non vidiſſe ſe­
cundam editionem, cùm ipſe iam conſultò,
vt intellexit me iterum velle edere, trien­
nio hunc librum ſuppreſſerit, veriſimile
omninò non eſt.
Hinc illæ impudentis ex­
clamationes, quid acturus eſſet, ſi erraſſem?
nunc cùm adeò exclamet ſine errore, indi­
cium eſt manifeſtum, me nullibi, vel mini­
mo lapſu aberraſſe.
Sed tamen hic vir pro­
fectò eſt egregiè malus.
De Lithoſpermo
accuſet priùs Plinium, quàm me, quem ta­
men adeò collaudat.
173 Licet cauum euadat ex aduerſo cur­
uum, at pondus non trahit ad ſe, vt ignis:
non contendam rationem meam eſſe decla­
ratiuam: ſed neque ipſe ſufficienter reprobat.
Eſt autem officium boni accuſatoris, aut re­
probare ſufficienter, aut longè veriſimilio­
rem cauſam aſſignare.
176 Plus eſt humidi in folio Perſici, quàm
in fructu: primùm aquei, nam & in fructu
dum eſt aqueus, vt omnes fructus, vireſ­
cit.
Deinde quia hoc concoquitur, indies
illud exhalat, & reponitur aliud eius loco:
quòd ſi non protinùs exareſcit, & fit fo­
lium flauum: vides hominis ruditatem na­
tiuam, aut voluntariam.
Nullam eſt folium
plantæ, quod non exceperit quadruplo plus
humidi ab initio ad caſum, quàm ponderet.
In ſecunda ſectione, euenit id ei, quod Auer­
roes de Moſe (ſed ei licuit) dicebat.
177 Non minùs nugatur in hac: ſed de
arundine cùm careat matrice, non ſolida
eſt: quantò enim inanior, eò magis caret
lachryma, ita comprobat dum repræhendit.
De Sambuco, quantitate abundat matrice,
ſubſtantia autem media eſt.
In quinta ſe­
ctione, obiicit nobis lactucam, adiantum,
aliáſque plantas, rationem finis, quod non
vt in animalibus ad operationem inſtituta
videantur, quare nec certo numero?
Cur
ergo pentaphyllon, & trifolium, atque aliæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index