Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
180 De tuberibus ea me dicentem indu­
cit
, vt ex niuibus ſcilicet generentur, quæ
non
dico.
Apud nos niues ob collectionem
caloris
ad eorum faciunt generationem: vbi
alibi
ſolùm calidius eſt, vel natura, vel ob
cœlum
, non ſunt neceſſariæ.
In ſecunda
ſectione
, paululùm cogor inuitus immora­
ri
.
Omitto quod in ſecunda editione, im­
mutata
ſint verba illa, quod neque fideliter
recitet
ipſa primæ editionis: videamus, quid
tamen
abſurdum contineant, vt adeò ſto­
machetur
?
fungi non ardent, quoniam pu­
tredo
ceſſat, quæ via eſt ad ignem: lauri
folia
ardent celerrimè, quia præterid, quod
putridi
quippiam continent, ſicca etiam
ſunt
: in fungis enim adhuc humidum aqueum
continetur
, quod eos ardere, prohibet.
Quæ
hic
contradictio etiam tranſlatis verbis fuit?
non tamen velim ſic interpretari: ſecunda
enim
editio clara eſt: at hæc interpretatio
eſt
verborum ſuorum, quæ ille mihi velim,
nolimve
tribuit.
Hinc tot ineptiæ: nam cum
omnia
adhuc reprehenſione carerent, addi­
dit
tamen de ſuo.
Putrida non ardent, quia
iam
putredo ceſſat.
Vbi hoc in vllo codice
meo
?
at per alia, id eſt, tubera, & fungi putri­
da
, exponit, pulchrum expoſitorem, cùm pu­
tridorum
anteà non meminerim.
Duos hic la­
pis
molaris, vt honeſtiore nomine vtar, inſi­
gnes
errores etiam præter abſurdam inter­
pretationem
admittit: primùm quod idem pu­
tat
eſſe putreſcere, & per putredinem gene­
rari
, cùm putredo ſit ſolùm corruptio, & nul­
la
corruptio eſt generatio, niſi in elementis:
ſed
ex re facta per putredinem tanquam pu­
tredine
materiam, & alimentum ſubmini­
ſtrante
multa generantur, præcipuè vermes.
Alterum, quod putat putridum eſſe aliquid,
quod
conſtet, cum ſit ſolùm in motu, ſicut
& mors: quod enim putreſcit, non eſt putri­
dum
, ſicut dicebat Plato rectè de morte, quod
neque
ad viuentes, neque ad mortuos perti­
neret
: ita putridum nihil eſt, ſed quod putreſ­
cit
: nunquam enim vbi à calore præter natu­
ram
euictum eſt, ceſſat, aut in eodem ſtatu ma­
net
: vt neque quæ ardent: par enim ratio eſt
vtrorumque
ad vnguem.
Sic denuò vt canis
ad
vomitum ad idem redit.
Putrida cùm pu­
tredo
abiit, non ardent.
Hæc enim nihil re­
pugnans
continent: ſicut quæ ardent, cùm ar­
ſerint
non amplius vrunt: imò eſt quaſi pro­
poſitio
neceſſaria, quam ipſe adeò vt repu­
gnantia
continentem admiratur, & repre­
hendit
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index