Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1oporteret medium flammæ apparentis, ſiue quod ex
vera eſt flamma ſplendidius eſſe, niſi millecuplò, at cen­
tuplò ſaltem (imò, vt ampliùs largiar, ſaltem decuplò)
quàm amplitudinem circumſtantem: & nihilominùs
tota illa flamma apparet eſſe vniuſmodi, ſeu æquè lu­
cida tam ſub medium, quàm ad extrema.
Quod aiunt
verò illas parteis fieri è longinquo adfpectabileis in minore
lumine: nonne & ipſa vera flamma in eodem lumine
videtur?
Quid ergo eſt cauſæ, cur luce illarum par­
tiùm cominùs exili (imò ad ipſum ſenſum nulla) acci­
piente incrementum, ipſa quoque lux veræ flammæ eadem
proportione non accipiat: ſicque idem ſemper diſcriminis
fit, ſiue ex longinquo ſiue ex propinquo videatur?
Quod
autem dicunt, illas è vicino ab eximio flammæ splendore oc­
cultari: quî poteſt quæſo intelligi, vt occultentur ab eo
ſplendore, à quo habent, vt ſplendeant, adſpectabileſ­
ve, vt contendunt, fiant.
Nam quod vulgò quidem
etiam dicunt, lumen maius occultare, obfuſcare, aut obli­
terare minus: id minùs verè dicitur; fit enim potiùs ex
vtróque compoſito lumen intenſius: tametſi, quæ viſus
hebetudo eſt, diſcerni gradus non valeant, qui ab vtró­
que conferuntur.
Quòd inſuper lucidum minus cum
maiore comparatum viſibile fiat non propè, ſed procùl: id
probabile fieret, ſi ſpectato procul minore lucido, ma­
ius abeſſet, nec iuxtim foret; at ſi vtrumque ſimùl vi­
deatur, neceſſe eſt, vt proportione debilitationis ob
ſpatium ſeruata, tam procùl, quàm propè videri non
poſſit.
Et quid heic contingat, experiri vis? Iube oc­
cultari præcisè flammulam candelæ non circumſtans
ſpatium: deberes adhûc videre ſpatium perinde prorsùs

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index