Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
Deinde ſi obſcura ſunt, quare repræhendit,
quæ
non intelligit, ſi intelligit quomodo ob­
ſcura
?
Deinde cur maxima pars eorum, quæ
maioris
ſunt momenti ab eo intacta eſt?
An
aliorum ingenia ſuo metitur?
an in aliis libris
nihil
eſt prorſus ſubtile, ſed omnia craſſa (vt
aiunt
) Minerua ex æquo conſcripta ſunt?
an
aliqua
ſunt, quæ prorſus non intelligit?
Si
omnia
adeò obtuſa ſunt, cur tantum labora­
uit
?
cur alij (vt dicit) mihi id nomen defe­
runt
?
an ipſe ſolus liuidus, & qui non intel­
ligere
fatetur aliis omnibus præſertim do­
ctiſſimis
viris eſt præferendus?
Sed ſi quæſi­
ui
, cur miratur me poſſe ſuſtinere ſine la­
bore
, quod cum tot laboribus quæſierim?
Verùm fac vt nolim ſuſtinere? quid iam age­
re
poſſum, ne ſuſtineam.
Sed vis vt dicam,
contingit
illi, quod pauoni contigiſſe fertur.
Pauo aliquando, vt in regem ab auibus eli­
geretur
, rogauit, dicens, ſe eſſe pulcherri­
mam
: cui pſittacus, ô ſtultè reſpondit, non
pulchritudini
, ſed fortitudini, regnum debe­
tur
.
Itaque hic noſter calumniator poſtquam
neque
rerum inuentione, neque certa narra­
tione
, nec iudicio tuto præſtat, flagitio fa­
mam
quæſiuit: cumque rebus ſuis diffide­
ret
, maluit eas peſſundare, vt alienas de­
primeret
: vocauitque communi nomine la­
bores
, tam ſuos, quàm noſtros quiſquilias:
non
queror, quòd mea aliquid eſſe putem,
ſed
quod cùm & ipſe tam fœdè lapſus ſit,
alios
culpare velit.
Quid eſt, quod in ſuo
pere
probari poſſit?
argumentum alienum?
oratio barbara? ordo penitùs nullus? nulla
vtilitas
, nulla iucunditas, titulus mutuò
ſumptus
?
non efficacia probationum, non
delectus
rerum, mendax hiſtoria, & rudis,
craſſaque
diſceptatio ſub ſubtilitatis nomi­
ne
.
Inde quod omninò omittere debuerat,
exemplo
nullo tot ſui præconia, tot aliorum
irriſiones
, tot epitheta ſapientiæ ſuæ addidit,
vt
diſpeream, niſi ſibi ipſi cùm releget faſti­
dio
futurus ſit.
Manardum, inquit, & Pli­
nium
inſcitiæ accuſaſti: nam de aliis falsò
obiicit
.
De Plinio tueatur ipſe ſi poteſt: nam
de
ſyderibus loquens, hæc habet in ſecundo,
cap
. 8. Illa nimio alimento tracti humoris
igneam
vim abundantia reddunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index