Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
1bus, quin admonerem in quantas difficul­
tates ac tenebras ſe coniicerent, qui noſtris
principiis non inhærent.
Palàm enim eſt, &
aquam, & piper, & lapides refrigerari, quia
calor cùm ſit aduentitius, ſpontè reſoluitur:
& ita omnia ex æquo per ſe refrigerantur,
quia frigiditas, non eſt, niſi priuatio quæ­
dam, vt etiam tenebræ.
186. Vbi non habet, quòd obiiciat, ludit.
Serpentes volitare vult, anguibus illis maxi­
mis venenum largitur.
Ratio tamen ipſa de­
claratiua eſt: ſed ipſæ cæcus eſt, aut cæcus eſ­
ſe vult.
187. Auxilium veneni nouus Priſcianus
reprobat.
Ego apud Celſum didici auxilium
aduerſæ valetudinis.
Cætera produnt mores
illius, qui quicquid in buccam venerit, ef­
futiat.
Quid enim in comparatione ſpecie­
rum, vbi neceſſitas finis & ſingularium inter
ſe ſimile.
189. Obiicit duo, ouem quæ humidior eſt
ariete, cùm ipſa cornibus plerunque careat,
& ceraſtes, aſpideſque multis anguibus non
cornutis, nec vngularibus pernicioſiores.
Imò hæc parua extremæ ſiccitatis ſunt indi­
cia.
In ouibus, alia eſt ratio: quoniam non
prodeunt cornua ob humidum abundans,
quod non neceſſaria impedit: neceſſaria im­
pedire non poteſt.
De anguium ſtercore no­
ta eſt omnibus pigmentariis, quibus quan­
doque pro moſcho vendere, ſed fruſtrà ru­
ſtici tentant: ego ſæpius apud me habui.
Et
vir hic egregius, qui fabulas multas emit,
& vendit res nouiſſimas, quoniam ſuo cum
cerebro, quæ non conueniunt irridet.
190. Intolerabile malum addictum eſt
hæreſi, vt Galenus ait: hic negat fabas cùm
animalia gignunt non putreſcere.
Putat pu­
tredinem vnius modi eſſe, an ergo ex propa­
gatione genitos vermes illos putat?
In quo
differt hæc generatio à vermium auellaneo­
rum?
niſi quòd humidior eſt auellanæ, quàm
fabarum ſubſtantia.
Quod in ſecunda ſectio­
ne ait, ex ſingulis animalibus certa genera­
ri, non ita accipiendum eſt, vt rurſus ex ſic
genitis alia generentur: ſed de primis ac
propagatione genitis intelligendum eſt.
191. Experimenta quæ adducit contra
apum generationem, non videt miſer eſſe
contra ſe, apud Ariſtotelem enim vermes
inſectorum ouis ſunt imperfectiores.
In al­
tero obiêre parentes neceſſariò breui, quam­
vis de patre referat.
Ita vir hic ſpecie ad do­
ctrinam, re ad eam deſtruendam natus eſt
ſolùm.
192. Intelligitur de origine, multitudi­
neque omen de locis inſuetis.
Addit præte­
rea quid nomine meo.
103. Sepia rurſus conturbat non ex pu­
tredine, quæ connumerat generantur, ſed
propagatione quadam, quæ ſimpliciter om­
nes dolores leuant, quoniam acopa ſunt non
contraria cauſæ: ſed ſi id contingat, duplici
emolumento erunt.
194. In ſexta diuiſione, docui nos debe­
re imitari naturam, quæ minimis maxi­
morum miracula oſtendit.
Sed hic nodos in­
ſcirpo quærit, omnia confundens.
199. Conatur infringere cauſam magni­
tudinis caudæ veruecum, quòd ſues ſint
humidiores: fateor, ſed humido magis
concocto, quia in his calor eſt maior: ideò
verueces humidiores non ſimpliciter, ſed
comparatione ad proprium calorem.
200. Nugatur more ſolito, in feruidiſſi­
ma æſtate iuſſi in Scotia, vt conquirerent
quoſdam ſerpentes, ad medicinam attule­
runt, ita obtigebant, vt apud nos media hye­
me: non ſolùm ob cœli qualitatem, quæ qua­
ſi temperata erat, ſed ob naturam cœlo in­
gentiam, non ſolùm ipſis, ſe ab initio primis
ſerpentibus.
Quæ à Sueciis accepit, à ratio­
ne ſunt aliena: quomodo enim exanguia in
frigidis locis efferari poterunt?
at forma ſi­
mile nihil prohibet.
201, Lupum piſcem marinum ſcio. Lu­
pum fluuiatilem à moribus lucium quis po­
terit appellare?
Cæterùm dico nihil quod
moueatur in aquis, putreſcere quod exedat a.
qua. Ita miſer hic vbique fallitur ſuis captiun­
culis.
Poſſem adducere multa, ſed quorſum?
202. Culpat nomeni alopecæ. Vide ho­
minis inſcitiam intolerabilem, alopeca non
in accuſatiuo, ſed nominatiuo poſita eſt, ab
ἀλωηεκὶς, quòd eſt catulus vulpis, deriua­
tur: nam in α ſæpè a Latinos tranſit.
Quaſi
catulum vulpis hunc canem non compoſito
nomine appellarem, licuiſſe vulpinum dice­
re, ſed Græci quod ſciam non habent: at
calumniator omnia ſibi licere putat, fingit,
inuenit quæ non ſunt: quæ ſunt, præterit.
Nónne Virgilius illo ſapientior lyciſcam
vocauit, ἁλύκος nomine diminutio, non
à compoſito ex cane & lupo, quamvis à
cane lyciſca oriatur: ita vides viri teme­
ritatem, & ſtultam de ſe perſuaſionem.
Sic & in quinta ſectione reprehendit,
quod maximè probari debuerat.
Neque
enim dæmonum auxilio id factum arbi­
tror, ſed quidvis potius quàm diuino mi­
raculo, qui tam crudeli ſcænæ fauerit.
Ita
non videt vir aduerſus omnia bona natus,
me eos deterrere, quibus non ſolùm ſufficit
immania perpetrare, ſed etiam immanibus
facinoribus Dei voluntatem prætexere.
Cui
pio voto ſi quicquam cordis fuiſſet, to­
tis viribus etiamſi falſum fuiſſet ſuffraga­
ri debuerat, nunc etiam ſententiæ aduer­
ſatur.
203. Irridet ſolita ſua vrbanitate, quod
dixerim mores hominum animalium patrio­
rum naturis perſæpe declarari, ibi Ligurum
totam nationem, vah quàm acriter proſcin­
dit?
Hoc non intellexit id contingere ſo­
lùm, cùm vitia in immenſum efferun­
tur.
Sic etiam & prodigia, & diuinæ vl­
tiones.
204. Ille qui expanſis pro erectis mani­
bus, vt in 2. editione manifeſtum eſt, ani­
maduertit, cùm etiam poſſet in eadem ſe­
cunda editione legere, dentes illos pręlongos
è ſuperiore mandibula oriri: & cur etiam id
neceſſarium fuerit, maluit tamen vir hic vt
ſtultitiam ſuam planè proderet, & fidem om­
nem à ſuis libris eximeret, hæc in prima ſe­
ctione ſcribere.
Illorum maximus error, qui
dentes illos è ſuperiore naſci mandibula, at­
que deorſum ſpectare prodiderunt.
Nam præ­
ter ſenſus fidem, quæ id falſum docet, eſt ſubti­
litas in duabus rationibus, priorem ſumimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index