Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
207 Inde in hac & ſequentibus pluri­
bus
, vt etiam antea de plantis vagatur, cer­
ta
, incerta, nullo ordine, nulla ratione, nul­
lo
nexu miſcens, eſtque facilè videre ipſum
hac
in parte ſibi videri regnare, ac vt Itali
vocant
, gongolare.
Eſt autem ita gaudio
ac
lætitia oppleri, vt gurgulio non videatur
poſſe
continere, & maius aliquid quàm ge­
ſtire
.
Ideò maximè torquetur, quod Plinium
damnem
, cùm eiuſdem argumenti libros
conſcripſerit
: ſcilicet multæ tractationis,
paucæ
ſcientiæ: in multa diuiſos, nullibi
diſtinctos
plurima docentes, nihil declaran­
tes
: de omnium nominibus, de nullius ſcien­
tia
rei, hiſtoriam generalem, à qua tamen
fides
omnis, & certus author abſit.
Hæc
illum
delectant, hoc genus ſcribendi ap­
plaudit
.
Sed neſcio quomodo tot, tantáque
huc
tranſtulerit, quæ ſi ſuſtulit à libris hi­
ſtoriarum
rerum naturalium, certè magnum
ibi
vacuum relicturus eſt?
ſi repetit, quid
abſurdius
?
Sed hæc ad ipſum ſpectant, cu­
ius
iudicio ( adeò ſibi placet ) nihil non
rectè
ſe ſcribere poſſe putat, quòd animo
decreuerit
.
Cæterùm cùm ſibi tantum pla­
ceat
, id Ptolemæi ſcire debuit: Qui ſibi
placet
, Dei ira dignus eſt.
Hæc ille tantus
vir
, cuius ingenio adeò illuſtri vix alium
quenquam
comparare audeam, non hæc
dixiſſet
, ſi ſibi ipſe placuiſſet.
Nos, tan­
tum
abeſt vt nobis placeamus, pro his
quæ
ſcripſimus, vt etiam iraſcamur, no­
ſtráque
plus damnemus, quàm laudemus:
non
equidem ob ea, quæ ille inanire obii­
cit
, ſed quoniam quodcunque ſcimus, non
noſtrum
eſt opus ſed Dei.
Noſtra ſunt fur­
ta
, cædes, doli, veneficia, rapinæ, & ſi
quis
error irrepſerit.
Quin etiam Virgilius
nónne
moriens iuſſit, opus illud eximium,
quod
vniuerſa poſteritate adeò admiratur,
flammis
tradi?
adeò diſplicuit illi quod aliis
tam
gratum fuit.
Ita Deus illi vt mihi velim
mentem
det, quam vis abundare illa ſe exi­
ſtimet
, opto.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index