Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1minores: vides rem eſſe incohærentem. Etenim agitur
hoc loco de incremento in lucidis facto non ratione
diſtantiæ, ſed ratione obſcuritatis.
Neque enim re­
quiritur, cur Mars v. g. dum eſt perigeius, terriſve pro­
pinquior, appareat maior, quàm apogeius, ſeu à terris
remotior, & in eodem quidem tenebrarum gradu: ſed
cur in eadem propinquitate, aut in eadem remotione
maior, & minor appareat, prout in variis gradibus ob­
ſcuritatis conſpicitur; vt claro adhûc crepuſculo, & no­
cte iam facta profunda.
Quare & ad hoc non ad il­
lud ſimilitudo candelæ facit; & ad hoc, non verò ad
illud, quam cauſſam eſſe prætermittendam cenſuiſti,
referenda fuit.
Qua mente, & quatenus ex motu Terræ Æſtus maris dedu­
ctus: &, Poſſe exinde explicari varietates, quæ tam per
Æquinoctia, & Solstitia; quàm per Plenilunia,
& Nouilunia contingunt.
XL. Verba tua deinde ſunt, Dicis, atque audacter
affirmas Galileum ex aßignatis Telluris motibus ita Maris
æſtum expoſuiſſe, vt videatur denique cauſſam eius germa­
nam adinueniſſe.
Quàm bene eſt verò, quod verbo vi­
deatur temperaui ſententiam; ne dicere poſſes me id
non tantum audacter, verùm impudenter quoque affir­
mare! Certè, religioſiſſime Vir, ſi me bene noſti, lon­
giſſimè abſum, vt in hiſce rebus, aut ſimilibus quid­
piam aſſeueranter dicam; tantum à me abeſt, vt faciam
audacter. Nam & tametſi conſuetudo loquendi non
ſemper patiatur, vt caueam, ne aſſerere videar aliquid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index