Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 403 > >|
1ſapientes, & experimentum: aut vt me­
liores reddat rationes, & nos illi libenter
ſubſcribimus: aut quas nos adducimus, op­
timas eſſe patiatur?
quod cum liuore ductus
nolit facere, eò refugit, manifeſtè dicens,
naturam fortuitò conſtituiſſe quæcunque
non ſunt operationis gratia.
At hunc vi­
rum oportet in libris de Fato exerceri à
nobis editis, ne more ſuo omnia transfe­
ram vbique, & ex materia vnius libri de­
cem faciam garriens inutiliter.
Inueniet
etiam vndas maris apud Deum numera­
tas, ac menſuratas.
Sed non eo modo
vulgari, quem ille ſolùm forſan vt plerique
nouit.
221 Reprehendit quòd dixerim monſtra
plura eſſe in mari.
Dicuntur & monſtra ob
raritatem, quia aliquid monſtrent, licet natu­
ræ non noua: & etiam vera monſtra ibi ſunt,
ob generationis, & vitæ tuendæ facilitatem,
velut in aluo materno.
223 Admouet catulos mammis raro
exemplo: nam mammas habet, quod plu­
ribus piſcibus commune eſt, adeò vt neſciam
quid magis in hoc homine demirer.
Ob­
iicit in tertia ſectione, quòd vituli marini
tanquam rei nouæ, atque Indici maris men­
tionem fecerim: fateor, non ego obiter
incomperta pro compertis, vt ipſe facit,
in medium attuli.
Satis enim conſtat, vel
ipſo amico ſuo Rondelletio teſte, longè
alium eſſe Oceanicum vitulum à Mediter­
raneo, cur ergo ſuo more debui confun­
dere?
ſatis eſt quòd in tertia editione, tria
illius genera inter ſe diſtinxi.
De volanti­
bus tutius eſt teſtimonium meum, vbi ra­
tione ſtandum ſit, quàm ſuum.
Ita auſim
dicere, quòd videam illum in his, quæ
experimento comprobari poſſunt, ſemper
decipi in eis.
In quinta ſectione malui, poſt­
quàm Delphinum Ariſtotelis videre non
licet noſtris temporibus, cùm aliis conſen­
re, atque ita iam locum emendaueramus:
non vt certi de errore Ariſtotelis, & Pli­
nij, quos vix veriſimile eſt non vidiſſe vn­
quam tam celebre animal, præſertim Ariſto­
telem, quem 800. aurea talenta impendiſ­
ſe, in hiſtoriæ condendæ de animalibus
miniſtros, atque obſeruatores accepimus:
ſed ne quod in aliis damnamus, pertina­
ciam ſcilicet aduerſus rationem experimen­
ta, ſenſuum fidem ipſi nos ſequeremur.
Sed tamen hic vir ſuum damnat Ariſtote­
lem, ac Plinium, credo non niſi fretus al­
terius Grammatici auctoritate, quam non
improbo, ſi modò vera inuenit, quan­
quam antea à Bellonio de hoc eſſem admo­
nitus.
Sed ille clamat furtum fuiſſe, liti­
gent modò inter ſe, ſatis eſt ob tam leuem
auctoritatem illum reliquiſſe ſuum Ariſto­
telem, quem adeò mordicus tuebatur ad­
uerſus etiam veritatem ipſam, atque ſimul
ſuum Plinium Grammaticus Grammati­
cum in tanta veneratione.
Dixi leuem au­
ctoritatem Rondelletij, non in illius iniu­
riam: quaſi ille homo leuis ſit, ſed quod in
hoc non demonſtret, cùm non conſtet quis
ſit iſte Delphin.
Forſan alium piſcem pro
Delphine antiqui habuerunt, qui nunc cum
fit rariſſimus, eſt ignotus?
Quæ me moueat
coniectura tam valida, dixi.
Cæterùm quòd
dicat, me confundere pleraque, fatear: nam
omnia ( vt ipſe dixi) nimis eſt, vel ipſo te­
ſte, qui negat propoſitiones vniuerſales eſſe
fermè vnquam veras, ſed & ipſe fatea­
tur, quod verius eſt, ſe pleraque euer­
tere.
224 Ibi etiam ruditatem ſuam declarat,
tranſiens à generaliore affectu in auibus,
quoniam omnes fermè manſueſcunt, ad id
quod eſt magis manſueſcere.
An putabat
me neſcire, quod omnibus notum eſt, nihil
manſuetius eſſe cane, equo, elephante, quæ
ſunt quadrupedia Lepus non manſueſcit: vi­
di tamen aliquos rarò & parum, an non no­
uit negationem omnem in mortalibus ſic de­
bere accipi.
225 Non dixi, ſolùm ob cibum litora
ob ſeueritatem gurgites à piſcibus coli: ſed ob
id nihilominus non adeò noſtra tuemur,
quin potior ſit amor veritatis.
Si omnia
ſic tractaſſet, poterat laude dignus videri,
qui non niſi vituperationem adeptus eſt.
Sunt etenim aliæ etiam cauſæ horum, ſed
quæ dixi manifeſtiores, quas nec ipſe re­
probat.
228 Nimirum ſi non & quæ pueri ſui
faciunt, & ancillæ, in hos retulerit libros.
230 At tertiam editionem totum emen­
daueram, nec vt ipſe monet, qui res audi­
tas pro viſis ſcribit, nobis contingit: ſed ob
celeritatem ſcribendi, & occupationes.
E
paſſeris pro auium dixi, quod paſſeris nuper
mentionem feciſſem.
Quid enim paſſeri
cum ſtruthiocamelo commune, niſi in no­
mine?
231 Cygni parum volant, maxima ex par­
te quieſcunt in lacubus, omnes aliæ aues na­
turaliter vt potentiorem, & rapacem timent:
non tamen omnibus infeſta eſt, neque ſem­
per omnes poteſt ſuperare: ardea roſtro quan­
doque, cygnus robore illi faceſſunt nego­
tium, auiculas ſpernit: cornices neſcio qua vi
naturæ, vt aliàs teſtatus ſum, ex viſu in con­
ſortium admittit.
Sed quid lubet cum nuga­
toribus nugari?
Eiuſmodi enim apud illum
ſunt infinita.
232 Errorem impreſſoris auibus pro ta­
libus aſcribit mihi.
De cygno ſuauiorem
proculdubio & magis ſonoram anſere edit
vocem: neque negatio tam facilè profer­
ri debet, præſertim tot teſtibus, cùm te­
ſtis vnus affirmationis centum neganti­
bus etiam (apud Iuriſconſultos) ni negatio
ipſa loco & tempore coarctetur, præferri
debeat.
233 Temeritatis ſuæ vbique notas pro­
dit.
Vide quo argumento diuinauit me
mergum non agnoſcere.
Hoc ſanè nihil
refert, ſed vt cognoſcas hominis mores.
235 Neque hic ſenſum capit: Di­
uerſæ regiones diuerſas alunt minimas
aues vt maximas: nec omnis regio om­
nem admittit magnitudinem, aut parui­
tatem.
236 Exiſtimat inſtitutum meum fuiſſe
in his libris ſingula admiranda recenſere,
ſed fallitur.
Hoc tamen quod de pſittaco re­
fert, id vnum tantum eſt in opere tam ma­
gno, quod dignum iudicarim, vt poſſet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index