Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 524 > >|
Pondus globi in vacuo eſt (156 11/38) gran,& exceſſus hujus ponde­
ris
ſupra pondus globi in aqua eſt (79 11/38) gran.Unde prodit globi
diameter
0,84224 partium digiti.
Eſt autem ut exceſſus ille ad
pondus
globi in vacuo, ita denſitas aquæ ad denſitatem globi,
& ita partes octo tertiæ diametri globi (viz.2,24597 dig.) ad ſpa­
tium
2 F, quod proinde erit 4,4256 dig.Globus tempore minuti
unius
ſecundi, toto ſuo pondere granorum (156 11/38), cadendo in va­
cuo
deſcribet digitos 193 1/3; & pondere granorum 77, eodem tem­
pore
, abſque reſiſtentia cadendo in aqua deſcribet digitos 95,219;
& tempore G, quod ſit ad minutum unum ſecundum in ſubduplicata
ratione
ſpatii F ſeu 2,2128 dig.ad 95,219 dig,deſcribet 2,2128 dig.
& velocitatem maximam H acquiret quacum poteſt in aqua de­
ſcendere
.
Eſt igitur tempus G 0″,15244. Et hoc tempore G,
cum
velocitate illa maxima H, globus deſcribet ſpatium 2 F digi­
torum
4,4256; ideoque tempore minutorum quatuor ſecundo­
rum
deſcribet ſpatium digitorum 116,1245. Subducatur ſpatium
1
,3862944 F ſeu 3,0676 dig.& manebit ſpatium 113,0569 digito­
rum
quod globus cadendo in aqua, in vaſe ampliſſimo, tempore
minutorum
quatuor ſecundorum deſcribet.
Hoc ſpatium, ob an­
guſtiam
vaſis lignei prædicti, minui debet in ratione quæ compo­
nitur
ex ſubduplicata ratione orificii vaſis ad exceſſum orificii hu­
jus
ſupra ſemicirculum maximum globi & ex ſimplici ratione ori­
ficii
ejuſdem ad exceſſum ejus ſupra circulum maximum globi, id
eſt
, in ratione 1 ad 0,9914. Quo facto, habebitur ſpatium 112,08
digitorum
, quod Globus cadendo in aqua in hoc vaſe ligneo tem­
pore
minutorum quatuor ſecundorum per Theoriam deſcribere
debuit
quamproxime.
Deſcripſit vero digitos 112 per Experi­
mentum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index