Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 406 > >|
1ingenium et induſtria illic æque atque iſtic in opere comperari :
tamen ex pretio et præſtantia rerum quibus id opus conſtet
gratia in altero multo habebitur quam in altero accumulatior.
Poſtremo gloriæ cupiditate nuſquam quippiam præſertim inſue
tum
atque inuiſum temere aggrediaris moneo.
Penſata dige
ſta ſint ad minimum omnia quæ in medium afferentur.
Alio
rum. n. manu perficere quæ tuo proprio ingenio commentatus
ſis laborioſa eſt res: et alienis uelle uti pecuniis ad arbitrium
quis non intelligit quam nuſquam futurum ſit uacuum querimonia?
Tum et commune illud uitium quo ſæpius fiat / ut ferme nul
lum maximorum operum grauibus atque ualde uituperandis erro
ribus careat peruelim abste longe abigas quotus erit omnium
qui non affectet uitæ / artis / morum / inſtitutorum tuorum emenda
tor moderator directorque uideri.
Maxima quæque ædificatio
ad uitæ hominis breuitatem et operis magnitudinem uix nunquam
dabitur / ut per eundem abſolui poſſit qui poſuerit.
At nos
procaces qui ſequimur omnino aliquid innouaſſe contendimus
et gloriamur.
Ex quo fit / ut aliorum bene inchoata depra
uentur
et male finiantur.
Standum quidem cenſeo auctorum de
ſtinationibus : qui per maturitatem illas excogitarunt.
Po
tuit enim primos eos conſtitutores aliquid mouiſſe / quod
ipſum te diutius et diligentius perſcrutantem atque rectius con
ſulentem
quoque non latebit.
Tamen quicquid attentandum
inſtitueris / id non niſi de peritiſſimorum conſilio uel potiuſ
edicto aggrediaris moneo.
Sic. n. et commodis ædificationis
et tibi ab obtrectatorum inſimulationibus belliſſime conſulue
ris.
Diximus publica: diximus priuata: diximus ſacra: dixi
mus profana: quæ ad uſun.: quæ ad dignitatem: quæ ad uo
luptatem.
Nunc quod reliquum eſt / ſiquid aut architecti in
peritia
atque indiligentia: aut temporis hominum ue inſuria
aut ſiniſtris impræmeditatiſque caſibus per ædificium mana
rit uitii / dicemus quo pacto id corrigi reſtituique poſſit.
Fa
uete his ſtudiis litterati.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index