Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 524 > >|
1
Computum ineundo prodcunt pondus globi in vacuo (76 1/12) gran,
exceſſus hujus ponderis ſupra pondus in aqua (71 17/48) gran,diameter
globi 0,81296 dig,octo tertiæ partes hujus diametri 2,16789 dig,
ſpatium 2 F 2,3217 dig,ſpatium quod globus pondere (5 1/16) gran,
tempore 1″, abſque reſiſtentia cadendo deſcribat 12,808 dig,&
tempus G 0′,301056. Globus igitur, velocitate maxima quacum
poteſt in aqua vi ponderis (5 1/16) gran.deſcendere, tempore 0′,301056
deſcribet ſpatium 2,3217 dig.& tempore 15″ ſpatium 115,678 dig.
Subducatur ſpatium 1,3862944 F ſeu 1,609 dig.& manebit ſpatium
114,069 dig.quod proinde globus eodem tempore in vaſe latiſli­
mo cadendo deſcribere debet.
Propter anguſtiam vaſis noſtri de­
trahi debet ſpatium 0,895 dig.circiter. Et ſic manebit ſpatium
113,174 dig.quod globus cadendo in hoc vaſe, tempore 15″ de­
ſcribere debuit per Theoriam quamproxime.
Deſcripſit vero digi­
tos 112 per Experimentum.
Differentia eſt inſenſibilis.
LIBER
SECUNDUS.
Exper.3. Globi tres æquales, quorum pondera ſeorſim erant
121 gran.in aere & 1 gran.in aqua, ſucceſſive demittebantur; &
cadebant in aqua temporibus 46″, 47″, & 50″, deſcribentes alti­
tudinem digitorum 112.
Per Theoriam hi globi cadere debuerunt tempore 40″ circiter.
Quod tardius ceciderunt, vel bullulis nonnullis globo adhærenti­
bus, vel rarefactioni ceræ ad calorem vel tempeſtatis vel manus
globum demittentis, vel erroribus inſenſibilibus in ponderandis
globis in aqua, vel denique minori proportioni reſiſtentiæ quæ a
vi inertiæ in tardis motibus oritur ad reſiſtentiam quæ oritur ab
aliis cauſis, tribuendum eſſe puto.
Ideoque pondus globi in aqua
debet eſſe plurium granorum ut experimentum certum & fide dig­
num reddatur.
Exper.4. Experimenta hactenus deſcripta cæpi ut inveſtigarem
reſiſtentias fluidorum antequam Theoria, in Propoſitionibus pro­
xime præcedentibus expoſita, mihi innoteſceret.
Poſtea, ut Theo­
riam inventam examinarem, paravi vas ligneum latitudine interna
digitorum 8 2/3, profunditate pedum quindecim cum triente.
De­
inde ex cera & plumbo incluſo globos quatuor formavi, ſingulos
pondere 139 1/4 granorum in aere & 7 1/8 granorum in aqua.
Et hos
demiſi ut tempora cadendi in aqua per pendulum, ad ſemi-minuta
ſecunda oſcillans, menſurarem.
Globi, ubi ponderabantur & po­
ſtea cadebant, frigidi erant & aliquamdiu frigidi manſerant; quia
calor ceram rarefacit, & per rarefactionem diminuit pondus globi
in aqua, & cera rarefacta non ſtatim ad denſitatem priſtinam per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index