Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 403 > >|
298. Non minus turpi lapſu hic cadit,
quod
ei adeò familiare eſt, vt audeam dice­
re
in toto hoc libro, vbi res aliqua natura­
lis
tractatur, & non nugæ, ac gerræ vix
vnquam
attigiſſe ſcopum, ſed vbique fal­
ſum
deprehendi.
Ecce non videt diſcrimen
inter
illuminare, quòd certè ſenſim fit at­
que
progreditur, vt nos antea docueramus,
vbi
de luce, & lumine egimus, & vnius ra­
dij
tranſitum, qui neceſſariò fit repente, vt
facilè
ex ecclipſi ſolis, & mathematicè, &
naturaliter
declarari poteſt In quarta ſectio­
ne
, conatur veras cauſas tollere, nec habet,
quod
ſubſtituat: nam de mortuis, qui eos
eſſe
non exiſtimant, tamen & ipſi timent.
Deinde ſi cauſam haberet manifeſtam, non
eſſet
contentio inter medicos, & philoſo­
phos
.
Ita hic vir, ad deſtruendum bonas ar­
tes
ſolùm natus videtur.
Sic in ſequenti ſe­
ctione
, tactus etſi deſtruatur, reparatur, vi­
ſus
non ita.
In ſeptima non intelligit, tam
inſtrumentum
, quàm facultatem compre­
hendi
eo figuræ genere.
De ſimiis neutrum
eſt
, cùm vtrunque adeſſe velit: diu enim
odoratu
explorant, quia parùm eo ſenſu
valent
: nec argumentum à ſimia ad ho­
minem
probat, niſi eandem demonſtraueris
eſſe
compoſitionem in vtroque.
Canes olfa­
ctu
quantum præſtant, tantum viſu defi­
ciuntur
: nam nec propè agnoſcunt domi­
num
, niſi olfactu experiantur.
In decima
rurſus
damnat Ariſtotelem, vt me accuſet.
Segmenta illa cùm ſcribebam, nondum
omnia
mihi comparaueram, prodibunt Deo
volente
emendatiora: ſed non ob hoc friuo­
la
, ſed ob res maioris momenti.
Verùm & in
commentariis
aliam rationem ex Ptolemæo
ſecuti
ſumus, ſiquidem & aliter colorum
eſſentiam
, nomina, & ordinem conſtitue­
bamus
, cum de ecclipſi loqueremur.
Cæte­
rùm
, quæ in 11. ſectione adiicit, perfectè
vanitatem
ſuam declarant, vt vix credam
eſſe
ſua.
Se grauiorem iudicio, animo viui­
diore
?
ſit ita: ex ore ſuo tamen, quàm de­
ceant
intelligis?
at corpore robuſtiore, fa­
milia
nobiliore quid ad propoſitum?
Simi­
le
illud in 246. exercitatione: Canes tui
fortuna
ſua defuncti ſunt: hunc dictato­
rem
alterius vitæ ( caput ſanè noui ) opor­
tet
eſſe.
Sic ſimile illud de iudicio eſt ſo­
phiſmati
Entisberi.
Ego dico falſum: ſi
enim
hæc profert, iudicio non valet?
Sed
ignoſcendum
illi audio enim Vaſcones il­
los
, apud quos degit, malos vicinos eſſe, qui
cùm
illum laudare vnquam noluerint, ſæ­
piùs
cogitur præco eſſe laudum ſuarum.
Multi enim cùm hæc deliramenta legerent,
non
è dignitate mea putabant eſſe, vt quic­
quam
illi reſponderem: at ego maiores bu­
cella
ſoleo deuorare, veritatis amore.
299. Sæpè dixi maiori ſtultitia me nota­
ri
debere, qui tam ſtultis reſpondeam obie­
ctionis
: ſed tamen volo, vt intelligant ho­
mines
, quàm leuibus anſis innitatur.
Eſt
vbique
dolor, & voluptas, non qualis in
Venere
, ſed qualis ſcalpendo in ſcabie, ca­
lefaciendo
in frigore, titillando, atque dum
ſanantur
vulnera.
Eſt aliud proprium in
genitalibus
membris, quod dolorem pro
contrario
non habet, quia naturæ neceſſe
fuit
: nam & in eiſdem membris adeſt ter­
tium
genus, ſcilicèt dolor, & voluptas,
communia
toti corpori: ſed quiá voluptas
ad
irritanda animalia ad Venerem non ſuf­
ficiebat
, alia addita eſt alterius generis do­
lor
, non cùm generalis ſufficeret.
Hæc &
alia
ſi ſic expoſuiſſet.
Hæc & alia ſi ſic expo­
ſuiſſet
: nec voluiſſet ſpontè deſipere, maio­
rem
legentibus voluptatem, cunctis vtili­
tatem
, ſibi gloriam comparaſſet.
Ergo ſimi­
li
vanitate dolorem dicit non ſentiri: nos
aliàs
docuimus, ex ipſa experientia, &
Conciliatoris
autoritate ita ſentiri, vt nihil
aliud
ſentiretur: ſed nebulo hic quicunque
ſit
, vbi ſe in illa, quam vocat prima philo­
ſophia
inuoluit, vt in cœno ſus volutatur,
hoc
ſolum nixus, vt omnia confunderet,
omnia
benè inuenta tolleret, ſuam vani­
tatem
oſtenderet.
Voluptas, & dolor ( in­
quit
) ſenſio eſt, ſenſio non ſentitur, vbi
primùm
ſenſionem inuenit Latinè Latiniſ­
ſimus
vir?
ſed omittamus, voluptas, & do­
lor
ſenſus ſunt: hoc enim Latinum eſt, &
nulla
affectatum cura: quid ſi quis neget ti­
bi
, quod iure negandum?
vbi probas, quod
probare
debes?
ſed, vt dicitur, principium
petis
: quod maximè declarari poſtulabat;
tanquam
clarum præſupponis.
O amentiam
ſingularem
?
audaciam intolerandam? per­
tinaciam
faſtidioſam?
moreſque, qui etiam
Iobi
patientiam frangerent?
nam ego de
hac
virtute ſolebam gloriari, non de ſa­
pientia
, vel eruditione, aliiſque ſimilibus
vt
tu.
Verùm & hanc mihi deeſſe Deus me
docuit
, vt qui paucitatem, morbos, calum­
nias
, coniurationes facilè pertulerim, huius
nugæ
, amentiaque ad hæc quæſcio me di­
gna
non eſſe, coactum irritarint: male ge­
nio
nate?
At dicet quiſpiam, cur adeò iraſ­
ceris
?
non ob eius calumnias, non ob ma­
ledicta
, non ob falſas interpretationes,
quamvis
in omnibus modum exceſſerint,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index