Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 360 > >|
1quaſi vibratam, moueri ſimiliter ſegniùs. Ac ſi, cùm
Luna quidem eſt Soli coniuncta, Terra eódem redu­
ceretur, & radius vtramque abripiens efficeretur tan­
tumdem breuior, neceſſe foretipſam tantumdem cir­
citer moueri celeriùs; eo modo quò plumbum, dum fi­
lum contrahitur, breuiuſque fit: at quia Terra ſemper
conſiſtente in eadem diſtantia, Luna citrò acta, ipſam
nihilo retrahit, neque radium breuiorem facit: eapro­
pter non videtur motus tam accelerari ſenſibiliter, do­
nec Luna coniungitur, quàm retardatur, dum opponi­
tur Soli.
Quia verò intereà Luna ſeſe habet, quaſi
plumbulum illigatum filo, à quo plumbum dependet;
eamobrem, vt tunc plumbulum facit vibrationes ali­
quantulùm celeriores, quatenus & ipſum dependens à
filo breuiore appetit vibrari celeriùs, ſicque eò facit, vt
plumbum referatur ocyus; ita poteſt Luna præſtare, vt
Terra non-nihil acceleret curſum: quanquam hære­
ſcendum in iſtis non eſt: ſed adnotandum potiùs,
quod ais Galileum cogi adſciſcere in ſocietatem Lunam,
non eò ſpectare debere, quaſi ille adciſcat vllum è cæ­
lo inſluxum, ſiue occultam qualitatem, vti vulgò
faciunt, qui ad Lunam confugiunt; ſed quaſi aſſumpta
vniuersè motus Terræ inæqualitate, pro generali æſtus
cauſſa, cohærenter faciat, dum ex motu Terræ, prout
eſt cum motu Lunæ indiuiduus, ſpecialem cauſſam re­
petit ſpecialis inæqualitatis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index