Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1in libris de Arcanis æternitatis, videmus an
forſan
recta via, vel ſaltem in hac inceſſe­
rit
?
Ergo inquit, ſi anima manet, immor­
talis
eſt: ſi interit, igitur in nihilum tranſit,
eademque
ratione creabitur.
At hoc etiam
infirmius
eſt reliquis argumentis, nam idem
concludemus
de forma lateris, & oſſis: at
reclamabis
, formæ ſimplices non ſunt,
ſed
ex materia eductæ?
Vera dicis, ſed ta­
men
per ſe ſimplex eſt, & neque incremen­
tum
, aut diminutionem ſuſcipit iuxta Ari­
ſtotelem
?
Dices, ſed ex materia, vt prodit,
& vt illi annectitur, non ſimplex eſt, ſed ex
quatuor
elementorum miſtione conſtat.
At
in
animalibus hæc ſufficere negat Ariſtote­
les
, & veritas docet: docet: neceſſe eſt enim
eſſe
ſpiritum, cuius forma reſpondet ele­
mento
ſtellarum dices ita ſit?
tantò magis
miſta
eſt.
Tum ergo & hominis anima ſi­
militer
ex his prodit?
aut igitur anima
ſcarbei
immortalis eſt, aut anima homi­
nis
interit cum illo?
Ita egregium hoc
ſuum
argumentum eius quod declarare de­
buerat
, contrarium planè oſtendit.
Poſt hęc
ſuo
more nugatur illius exemplo, qui pel­
lem
vrſi nondum capti coriario vendere vo­
lebat
: cum enim ex eius rationibus de ani­
immortalitate non conſtet, quærit, quo­
nam
pacto Deus nouè animas creare poſſit?
Sed deterius hoc ipſo eſt, quot tot, tantaſ­
que
materias hic miſcet, vt etiam ſi eſſet,
qualis
eſſe deberet, non poſſet illas maximo
libro
abſoluere.
Sed ſi talis eſſet, non tanta
miſceret
, vt nec decimam partem concoque­
re
ſufficiat.
Verùm cùm neque principiis bo­
nis
inuitatur, nec ipſe his qualiacunque ſint
commodè
vti norit, & neque claſſica vta­
tur
inquirendæ veritatis ratione, nec ratio­
nis
ſtructura connexa ſit ac efficax, & tur­
gens
, ipſa verò farrago diſſidentibus, &
in
connexit conſtet, factum eſt, vt nihil
tetrius
legi poſſit.
Nam nulla ratione ſibi
fidens
, exiſtimanſque ſe alterum Apollinem,
quæcunque
illi in bucam venit, conſcripſit,
vt
imitatus illud videatur, quod de Pytha­
gora
diſcipuli dicebat ἀυτὸς ἔφα, vt amentiæ
ſuæ
non aliàs pulchrius ſpecimen dederit,
quàm
hic cùm ſibi placet.
Verùm neque il­
lud
credatis calorem in æſtate fieri fato, na­
tura
enim conſtat.
Et quanquam hic locus
non
ſit huius tractationis, nec æquum ſuo
more
omnia omnibus in locis repetere at­
que
confundere, charitatis tamen cauſa
vnum
verbum dicam, idem diuerſis modis
factum
dicitur?
veluti ceraſus oriente è po­
mi
planta per inſitionem villici, fato, natu­
ra
, conſilio, & fortuna oriri dicitur: fa­
to
, vt ad complexum omnium cauſarum res
comparatur
: natura, vt ad ſurculum, qui in­
ſertus
eſt ramo pomi: conſilio, vt compa­
ratur
ad villicum, qui inſitionis autor fuit:
fortuna
comparatione domini, qui neſciebat
villicum inſeruiſſe.
Vnde fortuna non eſt cauſa,
ſed
modus ſciendi aut cognoſcendi.
Quantum
verò
delinquat ipſe ac perapitici ſui, & quam
varij
ſint errandi modi vno exemplo alio
accommodatè
ſatis, vt reor, declarabo.
Ad­
uenit
vnus ex agro vir ſimplex ac verax,
ſed
minimè ſtultus amicus meus, qui refert,
ſe
audiſſe bouem loquentem, dicentemque.
Heu patriæ huic. Statim Epicurus dicet,
hunc
virum eſſe ſtultum, aut ebrium, aut
mendacem
?
iam hic habes genus hominum
quoddam
ſibi ſapiens: at alius Platonicus
dæmonas
confinget.
Rurſus theologus ad
Deum
, & culpam noſtram referet.
At ve­
rus
peripateticus ac prudens conabitur id
ex
naturæ principiis, minùs quàm poterit,
abſurdè
deducere.
Aſtrologus in aſtrorum
vim
tranferet abſurdo commento, vt aſtra
bouem
loquentem efficere poſſint.
At ſi quis
ad
me hoc deferat, poſtquàm cognouere
hominis
integritatem, dicam bos quidem
naturaliter
loqui non potuit, quoniam au­
ditionis
illius primùm capax non eſt, nec in
memoriæ
orationis, nec inſtrumenta ad lo­
cutionem
apta habet, nec ſenſim eruditus
eſt
.
Ergo non loquutus omninò eſt natura­
liter
, ſed fortè nec Dei voluntate: quid
enim
indiget Deus hoc ſermone, nonne ho­
mines
poteſt admonere abſque peruerſione
naturalium
legum?
Deus etiam æquè affici­
tur
noſtris negociis atque res puerilibus ludis:
quis
ergo rex eſt, qui velit leges ſuas muta­
re
ob noſtros ludos?
Sed neque dæmonum
auxilio
, nam iuxta Philoſophos non ſatis
primò
liquet, an dæmones ſint: deinde ſi
admittantur
, quomodo poſſunt cùm ſint in­
corporei
corpus mouere?
Et ſi iam moueant,
non
eſt inſtrumentum ſermoni aptum.
Quod
ſi
iuxta Theologos neque id, nam non con­
ſtat
vnquam in ſcripturis quantacunque
narrentur
miracula, vnquam iumentum lo­
cutum
eſſe, niſi de aſina Balaam.
Sed hoc ab
angelo
factum eſt.
Quid tandem non locu­
tus
eſt bos?
ille tamen audiuit, ergo ſenſus
eſt
affectus, vt in ſomno, in ecſtaſi, in timo­
re
ingenti.
Illud ergo vel humorum vitio,
vel
cauſa aliqua naturali inferiore, vel cœ­
leſti
propria, vel generali.
Humorum vitio
non
cùm conſtet ſibi, cùm res ſit ordinata,
ſcilicet
ſenſus ac verba: caſus autem non
poteſt
longum ordinem ſeruare, cauſam ſi­
militer
inferiorem excogitare, quæ tanto
miraculo
reſpondeat difficile eſt, relinquitur
tandem
vt ſit cauſa propria vel generalis ex
cœlo
: ſi propria, illi minatur periculum,
ſed
rarò id contingit: ſi generale etiam pe­
riculum
, idque frequenter euenit.
Vides
quàm
abſoluta ſit doctrina, quæ ex princi­
piis
noſtris proficiſcitur.
Peripateticorum
autem
principia adeò remota ſunt à ſenſi­
libus
, vt niſi per prudentiſſimos viros tra­
ctentur
, aut ſilere cogant hominem vere­
cundum
, aut impudentem irriſioni etiam
plebis
exponant.
At contrà ſi in prudentiſ­
ſimum
virum incidant, magnis cum labori­
bus
quæſitis ſatisfaciunt.
Memini enim cùm
Puteoli
conflagratio accidiſſet anno 1540.
quidam
diſcipulus Auguſtini Niphi Sueſſa­
ni
Philoſophus, cuius nomen nunc è memo­
ria
excidit, adeò egregiè de illius cauſis diſ­
ſeruit
, ſed non abſque difficillimis diſputa­
tionibus
, & interpretationibus, quamvis
propoſito
accommodatis, literam tamen ex­
torquentibus
, vt diceres fuiſſe neceſſariam
illam
conflagrationem, potuiſſeque ex Ari­
ſtotelis
libris tanquam propheticis, ante­
quam
facta eſſet, prædici: adeò ſcitè, inge­
nioſeque
acutè omnia verba, omneſque Phi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index