Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 403 > >|
1in libris de Arcanis æternitatis, videmus an
forſan recta via, vel ſaltem in hac inceſſe­
rit?
Ergo inquit, ſi anima manet, immor­
talis eſt: ſi interit, igitur in nihilum tranſit,
eademque ratione creabitur.
At hoc etiam
infirmius eſt reliquis argumentis, nam idem
concludemus de forma lateris, & oſſis: at
reclamabis, formæ hæ ſimplices non ſunt,
ſed ex materia eductæ?
Vera dicis, ſed ta­
men per ſe ſimplex eſt, & neque incremen­
tum, aut diminutionem ſuſcipit iuxta Ari­
ſtotelem?
Dices, ſed ex materia, vt prodit,
& vt illi annectitur, non ſimplex eſt, ſed ex
quatuor elementorum miſtione conſtat.
At
in animalibus hæc ſufficere negat Ariſtote­
les, & veritas docet: docet: neceſſe eſt enim
eſſe ſpiritum, cuius forma reſpondet ele­
mento ſtellarum dices ita ſit?
tantò magis
miſta eſt.
Tum ergo & hominis anima ſi­
militer ex his prodit?
aut igitur anima
ſcarbei immortalis eſt, aut anima homi­
nis interit cum illo?
Ita egregium hoc
ſuum argumentum eius quod declarare de­
buerat, contrarium planè oſtendit.
Poſt hęc
ſuo more nugatur illius exemplo, qui pel­
lem vrſi nondum capti coriario vendere vo­
lebat: cum enim ex eius rationibus de ani­
mæ immortalitate non conſtet, quærit, quo­
nam pacto Deus nouè animas creare poſſit?
Sed deterius hoc ipſo eſt, quot tot, tantaſ­
que materias hic miſcet, vt etiam ſi eſſet,
qualis eſſe deberet, non poſſet illas maximo
libro abſoluere.
Sed ſi talis eſſet, non tanta
miſceret, vt nec decimam partem concoque­
re ſufficiat.
Verùm cùm neque principiis bo­
nis inuitatur, nec ipſe his qualiacunque ſint
commodè vti norit, & neque claſſica vta­
tur inquirendæ veritatis ratione, nec ratio­
nis ſtructura connexa ſit ac efficax, & tur­
gens, ipſa verò farrago diſſidentibus, &
in connexit conſtet, factum eſt, vt nihil
tetrius legi poſſit.
Nam nulla ratione ſibi
fidens, exiſtimanſque ſe alterum Apollinem,
quæcunque illi in bucam venit, conſcripſit,
vt imitatus illud videatur, quod de Pytha­
gora diſcipuli dicebat ἀυτὸς ἔφα, vt amentiæ
ſuæ non aliàs pulchrius ſpecimen dederit,
quàm hic cùm ſibi placet.
Verùm neque il­
lud credatis calorem in æſtate fieri fato, na­
tura enim conſtat.
Et quanquam hic locus
non ſit huius tractationis, nec æquum ſuo
more omnia omnibus in locis repetere at­
que confundere, charitatis tamen cauſa
vnum verbum dicam, idem diuerſis modis
factum dicitur?
veluti ceraſus oriente è po­
mi planta per inſitionem villici, fato, natu­
ra, conſilio, & fortuna oriri dicitur: fa­
to, vt ad complexum omnium cauſarum res
comparatur: natura, vt ad ſurculum, qui in­
ſertus eſt ramo pomi: conſilio, vt compa­
ratur ad villicum, qui inſitionis autor fuit:
fortuna comparatione domini, qui neſciebat
villicum inſeruiſſe.
Vnde fortuna non eſt cauſa,
ſed modus ſciendi aut cognoſcendi.
Quantum
verò delinquat ipſe ac perapitici ſui, & quam
varij ſint errandi modi vno exemplo alio
accommodatè ſatis, vt reor, declarabo.
Ad­
uenit vnus ex agro vir ſimplex ac verax,
ſed minimè ſtultus amicus meus, qui refert,
ſe audiſſe bouem loquentem, dicentemque.
Heu patriæ huic. Statim Epicurus dicet,
hunc virum eſſe ſtultum, aut ebrium, aut
mendacem?
iam hic habes genus hominum
quoddam ſibi ſapiens: at alius Platonicus
dæmonas confinget.
Rurſus theologus ad
Deum, & culpam noſtram referet.
At ve­
rus peripateticus ac prudens conabitur id
ex naturæ principiis, minùs quàm poterit,
abſurdè deducere.
Aſtrologus in aſtrorum
vim tranferet abſurdo commento, vt aſtra
bouem loquentem efficere poſſint.
At ſi quis
ad me hoc deferat, poſtquàm cognouere
hominis integritatem, dicam bos quidem
naturaliter loqui non potuit, quoniam au­
ditionis illius primùm capax non eſt, nec in
memoriæ orationis, nec inſtrumenta ad lo­
cutionem apta habet, nec ſenſim eruditus
eſt.
Ergo non loquutus omninò eſt natura­
liter, ſed fortè nec Dei voluntate: quid
enim indiget Deus hoc ſermone, nonne ho­
mines poteſt admonere abſque peruerſione
naturalium legum?
Deus etiam æquè affici­
tur noſtris negociis atque res puerilibus ludis:
quis ergo rex eſt, qui velit leges ſuas muta­
re ob noſtros ludos?
Sed neque dæmonum
auxilio, nam iuxta Philoſophos non ſatis
primò liquet, an dæmones ſint: deinde ſi
admittantur, quomodo poſſunt cùm ſint in­
corporei corpus mouere?
Et ſi iam moueant,
non eſt inſtrumentum ſermoni aptum.
Quod
ſi iuxta Theologos neque id, nam non con­
ſtat vnquam in ſcripturis quantacunque
narrentur miracula, vnquam iumentum lo­
cutum eſſe, niſi de aſina Balaam.
Sed hoc ab
angelo factum eſt.
Quid tandem non locu­
tus eſt bos?
ille tamen audiuit, ergo ſenſus
eſt affectus, vt in ſomno, in ecſtaſi, in timo­
re ingenti.
Illud ergo vel humorum vitio,
vel cauſa aliqua naturali inferiore, vel cœ­
leſti propria, vel generali.
Humorum vitio
non cùm conſtet ſibi, cùm res ſit ordinata,
ſcilicet ſenſus ac verba: caſus autem non
poteſt longum ordinem ſeruare, cauſam ſi­
militer inferiorem excogitare, quæ tanto
miraculo reſpondeat difficile eſt, relinquitur
tandem vt ſit cauſa propria vel generalis ex
cœlo: ſi propria, illi minatur periculum,
ſed rarò id contingit: ſi generale etiam pe­
riculum, idque frequenter euenit.
Vides
quàm abſoluta ſit doctrina, quæ ex princi­
piis noſtris proficiſcitur.
Peripateticorum
autem principia adeò remota ſunt à ſenſi­
libus, vt niſi per prudentiſſimos viros tra­
ctentur, aut ſilere cogant hominem vere­
cundum, aut impudentem irriſioni etiam
plebis exponant.
At contrà ſi in prudentiſ­
ſimum virum incidant, magnis cum labori­
bus quæſitis ſatisfaciunt.
Memini enim cùm
Puteoli conflagratio accidiſſet anno 1540.
quidam diſcipulus Auguſtini Niphi Sueſſa­
ni Philoſophus, cuius nomen nunc è memo­
ria excidit, adeò egregiè de illius cauſis diſ­
ſeruit, ſed non abſque difficillimis diſputa­
tionibus, & interpretationibus, quamvis
propoſito accommodatis, literam tamen ex­
torquentibus, vt diceres fuiſſe neceſſariam
illam conflagrationem, potuiſſeque ex Ari­
ſtotelis libris tanquam propheticis, ante­
quam facta eſſet, prædici: adeò ſcitè, inge­
nioſeque acutè omnia verba, omneſque Phi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index