Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1loſophi ſententias ad propoſitum deducit. Et
id
tamen ( vt dixi ) quanquam à prudentiſ­
ſimo
, ſcientiſſimo, exercitatiſſimoque viro
factum
eſſet maxima tamen cum difficulta­
te
factum eſt.
At noſtris ex principiis faci­
liùs
omnia ac planè declarari poſſunt.
Porrò
quæ
in vigeſimanona ſectione denuò repe­
tit
, intoleranda ſunt, Deum eſſe naturam.
Natura eſt in rebus, vt Philoſophus ait, &
Deus
erit in ipſis.
Quin quòd euidentius ibi­
dem
naturam vult eſſe in animatis, atque
animam
fieri à Deo: anima igitur Deus eſt.
Quæcunque enim eidem ſunt vnum, vnum
& inter ſe ſunt.
Anima igitur Deus, quæ
cum
fiat à Deo, Deus à Deo fiet.
Porrò quis
mente
ſanus ferat tot impietates huius ho­
minis
?
Hoc enim nihil aliud eſt quàm dicere,
quòd
animus meus eſt ſubſtantia equi, dum
equum
intelligit, aut quòd mens quæpiam
animalia
illuſtret.
Quæ tamen ille vt impia
accuſat
.
Sed ſi vlla eſſet ei mens, rogo quo­
modo
impia eſſe poſſunt?
an apud Theolo­
gos
?
an Philoſophos? Non Philoſophos,
cùm
nihil ſit impium apud Philoſophos, ni­
ſi
cùm de Dei honore ac anima agitur.
At
anima
noſtra nihil eſt nobis maius, nedum
vt
ſit Deus.
Sed neque apud Theologos, quo­
modo
enim impius erit apud Theologos,
qui
dicat naturalis ratio ac lumen, ita de
anima
ſentiret, quia non longius proſpicere
poteſt
, Theologus tamen diuino lumine ad
intus
, ſi non aliter, certè ſemper meliora,
ac
magis pia ſentit.
Ita vides calumniatoris
impietatem
inexcuſabilem.
Nec prudentior
in
aliis, inquit, in trigeſimaſecunda ſectio­
ne
: medici dicunt, priores hecticæ ſpecies
fieri
poſſe corde illæſo, vltima oppreſſum
aggreſſione
fatiſcere.
Miſer vbi inuenit he­
cticam
vniuerſalem fieri alibi, quàm in cor­
de
cuiuſcunque ſpeciei ſit?
Si de propria vni­
cuique
membro loquitur, etiam tertia poteſt
fieri
, & in ventriculo, & in aliis membris
abſque
cordis affectu, ni forſan cor ob co­
ctionem
vitiatam non conſenſum ſiccetur.
Ita cùm in aliqua ſcientia propria loquitur,
oſtendit
ſe, nec prima elementa illius atti­
giſſe
.
Sed non deſinit nugari in communi­
bus
his locis: vt non ſolùm lectores, ſed ſe­
metipſum
confundat.
Inde ad maledicta nul­
la
irritatus cauſa tranſit.
Sed ſi diſceptando
ſe
viciſſe confidit, quid attinet malè dice­
re
, ſit obtinere deſperat, an putat victo­
riam
rei literariæ maledictis conſtare?
303. Non patiar hunc virum debacchari
aduerſus
ſtudia bonarum artium, aduerſus
cultum
Dei.
Repræhendit nos, qui dixeri­
mus
contemplationem producere iuuentu­
tem
.
Id primùm probo experimento, quo nil
ſecurius
: Philoſophi plerique octogeſimum
annum
exceſſerunt.
Democritus etiam cen­
teſimum
, Socrates peremptus eſt anno ſep­
tuageſimo
, quum nihil adhuc ſenile ei eſſet
præter
prudentiam: Cato & Varro octua­
geſimum
etiam exceſſerunt.
Ariſtoteles
multis
miſeriis, ac animi moleſtiis, tamen
ſexageſimum
exceſſit.
Hippocrates 80. Ci­
ro
cùm ſexageſimum exceſſiſſet: vique pe­
remptus
ſit, tamen cùm moreretur adhuc
iuuenilia
omnia retinebat, formam, habi­
tum
, robur animi, promptitudinem, patien­
tiam
ad labores.
Idem de his qui in eremo
vitam
beatam ducebant, quamvis ille cor­
poris
, ac vitæ incommodis premerentur:
plurimi
tamen centeſimum annum exceſſe­
runt
, octuageſimum ſuperaſſe vulgare erat.
Eraſmus noſtra ætate quamvis præter mo­
dum
laboribus incubuerit, variiſque vitæ
incommodis
, ac animi moleſtiis preſſus, ſep­
tuageſimum
attigit: Marſilius Ficinus octo­
geſimum
.
Id verò etiam ratione conſtat:
nam
ſi animi triſtitia vitam decurtat, & vt
ille
dicebat, Spiritus triſtis deſiccat oſſa: par
eſt
poſtquam contrariorum contrariæ ſunt
facultates
, ſecuram lætitiam producere vi­
tam
, & valetudinem bonam adiuuare: at
contemplatio
exhilarat animum, ideò etiam
vitæ
auxiliatur.
Ariſtoteles quoque affirmat
in
contemplatione vitam eſſe ſimilem diis,
talem
igitur par eſſe etiam vtilem valetudi­
ni
.
Verùm multum intereſt inter contem­
plationem
, quæ eſt meditatio eorum quæ
ſciuntur
, tum inuentionem rerum noua­
rum
, quæ admodum delectant, & vitam
producunt
: & moleſtiam animi, quæ acqui­
ritur
diſcendo, interpretando, cùm difficul­
tate
: vt mihi nunc calumniatoris intempe­
ries
, & abſurdas gerras, quas cum intellexe­
ris
nihilo euades ſapientior, & diſceptatio­
nes
contentioſas, tum ſcribendi laborem:
hæc
namque fateor de vita, & bona vale­
tudine
ſubducere.
Ob id ſtudioſiſſimi, vel
prima
iuuenta interiêre, vt Ioannes Miran­
dula
, & Longolius: aut cum peruene­
rint
, vt quaſi abſque labore contemplatio­
ne
frui poſſint, valde parum ſeneſcunt.
Id
etiam
in nobis quilibet videre poteſt.
Dum
in
vtero eſſem, matri medicamentum abor­
tiuum
propinatum eſt.
Inde fuga, dum iam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index