Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 403 > >|
1loſophi ſententias ad propoſitum deducit. Et
id tamen ( vt dixi ) quanquam à prudentiſ­
ſimo, ſcientiſſimo, exercitatiſſimoque viro
factum eſſet maxima tamen cum difficulta­
te factum eſt.
At noſtris ex principiis faci­
liùs omnia ac planè declarari poſſunt.
Porrò
quæ in vigeſimanona ſectione denuò repe­
tit, intoleranda ſunt, Deum eſſe naturam.
Natura eſt in rebus, vt Philoſophus ait, &
Deus erit in ipſis.
Quin quòd euidentius ibi­
dem naturam vult eſſe in animatis, atque
animam fieri à Deo: anima igitur Deus eſt.
Quæcunque enim eidem ſunt vnum, vnum
& inter ſe ſunt.
Anima igitur Deus, quæ
cum fiat à Deo, Deus à Deo fiet.
Porrò quis
mente ſanus ferat tot impietates huius ho­
minis?
Hoc enim nihil aliud eſt quàm dicere,
quòd animus meus eſt ſubſtantia equi, dum
equum intelligit, aut quòd mens quæpiam
animalia illuſtret.
Quæ tamen ille vt impia
accuſat.
Sed ſi vlla eſſet ei mens, rogo quo­
modo impia eſſe poſſunt?
an apud Theolo­
gos?
an Philoſophos? Non Philoſophos,
cùm nihil ſit impium apud Philoſophos, ni­
ſi cùm de Dei honore ac anima agitur.
At
anima noſtra nihil eſt nobis maius, nedum
vt ſit Deus.
Sed neque apud Theologos, quo­
modo enim impius erit apud Theologos,
qui dicat naturalis ratio ac lumen, ita de
anima ſentiret, quia non longius proſpicere
poteſt, Theologus tamen diuino lumine ad
intus, ſi non aliter, certè ſemper meliora,
ac magis pia ſentit.
Ita vides calumniatoris
impietatem inexcuſabilem.
Nec prudentior
in aliis, inquit, in trigeſimaſecunda ſectio­
ne: medici dicunt, priores hecticæ ſpecies
fieri poſſe corde illæſo, vltima oppreſſum
aggreſſione fatiſcere.
Miſer vbi inuenit he­
cticam vniuerſalem fieri alibi, quàm in cor­
de cuiuſcunque ſpeciei ſit?
Si de propria vni­
cuique membro loquitur, etiam tertia poteſt
fieri, & in ventriculo, & in aliis membris
abſque cordis affectu, ni forſan cor ob co­
ctionem vitiatam non conſenſum ſiccetur.
Ita cùm in aliqua ſcientia propria loquitur,
oſtendit ſe, nec prima elementa illius atti­
giſſe.
Sed non deſinit nugari in communi­
bus his locis: vt non ſolùm lectores, ſed ſe­
metipſum confundat.
Inde ad maledicta nul­
la irritatus cauſa tranſit.
Sed ſi diſceptando
ſe viciſſe confidit, quid attinet malè dice­
re, ſit obtinere deſperat, an putat victo­
riam rei literariæ maledictis conſtare?
In trigeſimatertia ſectione, quamvis poſ­
ſem abundè tueri etiam belluas, & animam
ſenſus effectricem mortem agnoſcere, ex
Plinij exemplo de elephantis, exhibitis in
ludis Gn.
Pompeij, tamen vt verius; & di­
lucidius quod ſentio exprimam, homo intel­
lectu mortem cognoſcit: ſed vi ſenſus pa­
uet ac timet Belluæ mortua animalia, præ­
ſertim ſui generis agnoſcunt: vt de delphi­
nis, qui filios ſuos mortuos deferunt, ne à
piſcíbus deuorentur: quid autem ſit mors
ignorant, quod abundè ſuperiùs explica­
tum eſt.
In trigeſimaquarta ſectione, ait: Intel­
lectus incipit à corpore ſeparari ergo pri­
uatio eſt motus?
Ergo ad priuationem eſt
motus, ſic paulatim morimur, obcæcamur,
obſurdeſcimus, nonne iſtæ ſunt priuationes?
Quis ferat intemperies huius viri? hac cau­
ſa ſequenti ſectioni reſpondere indignum
puto, quæ aliquam merebantur reſponſio­
nem, ſi obiectiones ab alio, quàm à ca­
lumniatore factæ eſſent.
Atque id præſer­
tim omittere conuenit, quod etiam nimis
patefecimus, quæ obſtruſa eſſe oportuit: irri­
tati ineptiis huius viri, qui malè interpre­
tatur, peius argumentatur peſſimè concludit.
Cur tamen omnes præuideant diſceſſum
ſuum, id contingit, quoniam cogitationi­
bus vehementioribus aliqui diſtrahuntur,
vt non ſentiant minores motus, vt contingit
in moletrinis.
303. Non patiar hunc virum debacchari
aduerſus ſtudia bonarum artium, aduerſus
cultum Dei.
Repræhendit nos, qui dixeri­
mus contemplationem producere iuuentu­
tem.
Id primùm probo experimento, quo nil
ſecurius: Philoſophi plerique octogeſimum
annum exceſſerunt.
Democritus etiam cen­
teſimum, Socrates peremptus eſt anno ſep­
tuageſimo, quum nihil adhuc ſenile ei eſſet
præter prudentiam: Cato & Varro octua­
geſimum etiam exceſſerunt.
Ariſtoteles
multis miſeriis, ac animi moleſtiis, tamen
ſexageſimum exceſſit.
Hippocrates 80. Ci­
ro cùm ſexageſimum exceſſiſſet: vique pe­
remptus ſit, tamen cùm moreretur adhuc
iuuenilia omnia retinebat, formam, habi­
tum, robur animi, promptitudinem, patien­
tiam ad labores.
Idem de his qui in eremo
vitam beatam ducebant, quamvis ille cor­
poris, ac vitæ incommodis premerentur:
plurimi tamen centeſimum annum exceſſe­
runt, octuageſimum ſuperaſſe vulgare erat.
Eraſmus noſtra ætate quamvis præter mo­
dum laboribus incubuerit, variiſque vitæ
incommodis, ac animi moleſtiis preſſus, ſep­
tuageſimum attigit: Marſilius Ficinus octo­
geſimum.
Id verò etiam ratione conſtat:
nam ſi animi triſtitia vitam decurtat, & vt
ille dicebat, Spiritus triſtis deſiccat oſſa: par
eſt poſtquam contrariorum contrariæ ſunt
facultates, ſecuram lætitiam producere vi­
tam, & valetudinem bonam adiuuare: at
contemplatio exhilarat animum, ideò etiam
vitæ auxiliatur.
Ariſtoteles quoque affirmat
in contemplatione vitam eſſe ſimilem diis,
talem igitur par eſſe etiam vtilem valetudi­
ni.
Verùm multum intereſt inter contem­
plationem, quæ eſt meditatio eorum quæ
ſciuntur, tum inuentionem rerum noua­
rum, quæ admodum delectant, & vitam
producunt: & moleſtiam animi, quæ acqui­
ritur diſcendo, interpretando, cùm difficul­
tate: vt mihi nunc calumniatoris intempe­
ries, & abſurdas gerras, quas cum intellexe­
ris nihilo euades ſapientior, & diſceptatio­
nes contentioſas, tum ſcribendi laborem:
hæc namque fateor de vita, & bona vale­
tudine ſubducere.
Ob id ſtudioſiſſimi, vel
prima iuuenta interiêre, vt Ioannes Miran­
dula, & Longolius: aut cum eò peruene­
rint, vt quaſi abſque labore contemplatio­
ne frui poſſint, valde parum ſeneſcunt.
Id
etiam in nobis quilibet videre poteſt.
Dum
in vtero eſſem, matri medicamentum abor­
tiuum propinatum eſt.
Inde fuga, dum iam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index