Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1attuliſſe non nugas, vt ipſe ſolet. Nam ani­
maduertimus à ſapientibus viris rationes,
atque experimenta, quibus deducti ſumus in
veritatis plenam cognitionem.
324. Reprehendit ordinem ingeniorum
in Subtilitate: ſed cùm inſanientibus cogor
inſanire.
Audeo dicere, ſed omnes libri amiſ­
ſi eſſent, non totius Ariſtotelis volumen,
aut Scoti, ſed tamen ſingulas quas quiſque
optaret partes, me reſtituere poſſe, vel to­
tum Euclidem.
At Archimedis, aut Apol­
lonij, vel Ptolemæi librorum, ſeu prædi­
ctionis, ſeu magnæ compoſitionis, primo
duntaxat excepto, ne vel tota vita quatuor
lineas inſtaurare poſſe ſperarem.
Sed quid
aſino ad lyram, aut ſuibus prædico amara­
cum?
Subtiliſſimos & ſupra humanum fa­
ſtigium ipſe exiſtimat Occam, Entisberum
fuiſſe, qui certè ingeniosè, & dilucidè om­
nia ſcripſerunt: cæterùm inuentione nulla,
vt ſi propoſitionem vnam neges, quindecim
paginæ corruant.
Sed quia ad diſputationes
ſcholarum ſunt accommodati, hoc arridet,
hoc laudat, quos etiam non intelligere pla­
num eſt.
Laudat enim, vt intelligere videa­
tur.
Inde leuiſſimis ex cauſis cenſor nouus
literaturæ damnat, quod nos non facimus:
ſed laudamus egregiè, honeſtóque loco
fuiſſet.
Quid de Galeno, quem duodecimo
collocauimus?
Hippocratem nullo, quan­
quam principes medicinæ, & de toto huma­
no genere bene meritos: cùm tamen aliud
ſit Subtilitatis præſtantia, aliud iudicij gra­
uitas, aliud eruditio, aliud eloquentia, de­
mum aliud vtilitas libri.
325. Rurſus ad ſua vireta redit, vbi om­
nia pro arbitrio ſcribit: neminem habet
quem obſeruet, ſic tribuit candidum terræ
colorem, flauum igni, viridem aquæ, cæru­
leum aëri, quod in humido tenui conſtet, cum
ſit terminus viſus.
Atque ideò tenebræ illu­
minatæ: ergo cæruleus non ob aërem.
Hæc
in octaua ſectione, ſed in nona ſuum melli­
fluum genium, ſuum præceptorem, diui­
num virum repræhendit Ariſtotelem, &
malè, quòd dixerit nigrum eſſe albi priua­
tionem, & quod ex vtriſque alij colores
conſtent.
Ita rectè ille mihi dixiſſe videtur,
Stultorum infinitus eſt numerus.
Nam huius
amentiæ generis, qui nihil cùm ſciat, in om­
nes eruditos cenſuram agat: laudet, vitupe­
ret, quovis placet loco vnumquemque re­
ponat: ſemetipſum tot præconiis extollat:
de rebus quas penitus non nouit tam auda­
cter loquatur, quaſi Syrus inter Germanos
exultet, glorietur, nullum adhud aliud
exemplum inueni.
Sed vt video, parum
abeſt ne illum vincire ſui cogantur.
In­
de quaſi victor præ lætitia natat tota hac
exercitatione, vt lupus piſcis in ſterquili­
niis, iudicio ac pudore nullo, tot paginis,
vbi etiam docendi diſcrimen neſcire vide­
tur ( res enim controuerſæ non ſunt ) ſuffi­
cit ob id, ſi quis ſimpliciter doceat vbi de
nominibus, de interpretatione ſententiæ
agitur, quæ perſæpè ſunt controuerſæ, candi­
dè, purè, ſimpliciter, adiectis teſtimoniis ſunt
edocendæ, ſaltem Lexica, quæ ille adeò con­
temnit cenſor, ignorantiæ ſuæ eum admo­
nuiſſent?
Quis eſt, qui de illis iuſtè queri
poſſit?
aut illorum deſiderare diligentiam?
At ille confusè mendoſa è ſuo cerebro in­
uenta, quaſi mathematica doceret, ſine teſti­
moniis tradidit, natus non ſolum ad rerum
ſcientiam peruertendam, ſed & ad linguas,
& Grammaticam corrumpendam: vt ſi vel
ipſemet propria velit relegere, ni prorſus in­
ſaniat, ſuum hunc deſultorium laborem non
leuiter ſit damnaturus.
326 Docet volatilem columbam facere?
vel non docet? vtinam docuiſſet, vel ſciret.
Hoccine eſt ſuum ſic docere? rem quam
tota poſteritas admirata eſt, nemo adhuc
imitari potuit, ille tanquam facillimam pro­
ponit, docetque quod neſcit: hoc eſt impo­
ſturæ ſuæ egregiæ, & amentiæ certiſſimum
argumentum, cùm ſuum mendacium expe­
rimento depræhendi facilè poſſit.
Exhibere
debuerat tam optatum ſpectaculum: nam
dignus venia erat pro tot flagitiis in rem li­
terariam hoc in opere admiſſis.
Præclaris
enim ingeniis etiam hoſtes parcere ſolent,
vt Archimedi Marcellus quantum in illo
fuit.
At hic malum malo addidit, dum ſe
impoſtorem maximum profitetur, profliga­
to omnino pudore verba pro rebus vendi­
cat.
Deſine tandem cum iſta tua impudentia
& adeò mendaci procacitate offundere te­
nebras mortalibus, & præſtigias facere
conari eruditis, qui iam te norunt, tuoſque
fucos.
329 Hic vir ſanè malus eſt, qui non ſo­
lùm quæ difficillima ſunt tanquam facilli­
ma deſpicit, quæ nullam continent difficul­
tatem, vt difficillima admiratur: ſed omnia
agit, vt famam eorum deprimat, qui iuſtè
laboribus ſuis atque vigiliis nomen, aut
compararunt, aut quæſiuerunt.
His de fibu­
lis multa nugatur: & quaſi non omnes no­
rint, fibulæ genus in cingulis depingit.
Nec tamen præter id quod diſcludi nequeant,
ſuæ depictæ ſimiles ſunt his, quæ à Io.
Iu­
cundo, quem adeò laudat, exhibentur.
Ita
vir hic nemini conſtat, non Cæſari, non
Iucundo, non ſibi ipſi, tanta eſt hominis in­
conſtantia, iudiciumque rerum omnium
peruerſum.
Ob id quis ferat hunc calumnia­
torem?
Id verò non animaduertit quod ma­
ximum eſt, & nos ſuppleuimus Cæſarem
non niſi partem pontis deſcripſiſſe.
Ergo vt
ad fibulas redeam, illis non depinximus,
quoniam multis modis fieri poſſunt, vt idem
efficiant: at ex his modis non conſtant,
quali vſus ſit ipſe Cæſar.
Cæterùm & mu­
nimenta pontis deſcripſimus, attamen au­
det impudens in tanta caligine huius Cæ­
ſarianæ inuentionis, negare me quicquam
ad lucem illius attuliſſe.
330. Simili malitia ac ſtultitia arguit,
quod non intelligit: nam ſingulæ rotæ
ſuam partem ponderis recipiunt: quare cum
pondus ſit idem, minus autem terræ infiga­
tur leuius, non parum trahuntur, adeò vt ob
durum ſolum, & leue, ac leuitatem axis ho­
mo nunc ſufficiat trahere pondo decem mil­
lia, quæ nec decem homines aliter trahe­
rent.
Vbi autem extrema, ibi etiam me­
dium.
Detrahere autem oportet pondus ro­
tarum, quod minimum eſt ab hoc compen­
dio leuitatis: nec minori amentia exiſti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index