Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 403 > >|
1mans ſapientiam diuinam laudare, imminuit
dum de camelo loquitur.
Cuius ſtructuram
more muliercularum in ſolam Dei potentiam
refert, atque voluntatem, tanquam laudabi­
lius ſit inconnexa quàm coniuncta fabricaſſe.
Ita(vt dixi) miſer hic vbi ad res quæ ſenſibus
percipi poſſunt deuenit, falſus perpetuò at­
que abſurdus deprehenditur.
Turpiore inſa­
nia illa in fine addit, quæ ſenſum nullum con­
tinent, quaſi aſinis ſcribat, atque imponat:
tanquam aliquis hic vir ſit, qui nihil à pueri­
lis differat.
331. Pari ruditate & imperitia fucis quibuſ­
dam Rhetoricis, & frigidis ſophiſmatibus, vt
imperitam plebem decipiat, in ſeriis rebus lu­
dit.
Si iocari in omnibus ſufficit, quid opus
eſt ſtudiis amplius diſciplinarum?
imò ne arti­
bus quidem?
omnes ſtudete rhetoricæ ſed non
Ariſtotelis, aut Ciceronis: ſed nebulonis.
332. In tractu ſcobs educitur, atque ita
ſcinditur melius.
Hic homo aut omninò ru­
dior aſino eſt, aut diſſimulat ſe intelligere,
quorum vitiorum neſcio quod ſit deteſtabi­
lius.
Sed pulchrum eſt, cum ſuas ineptias pro
cauſis rerum affert.
Nam tractus cum impe­
tu magno plus eſſe vno cum magno impetu.
At de hoc non minor eſt dubitatio, quàm de
primo quæſito.
333. De planis cum locus, & verba mu­
tata ſint, ſuperfluum eſſet reſpondere, ne ta­
men ſua calumna occulta ſit, quid mirum eſt
contangi videri quoad ſenſum, ratione co­
gnoſcere aërem interceptum: at hoc familiare
eſt huic viro, ex muſcis elephantes facere:
ipſos elephantes non videre.
333. Hic contra Hippocratem, contra Ga­
lenum, qui in libris de Elementis, experimen­
to id probant, conatur ſuo more vtiliſſimum
medicinæ præceptum, ad perniciem humano­
rum corporum non minus, quàm animorum
natus, ſuis ſolitis meris nugis euertere.
Sed
pulchrum eſt, cum in paucis adeò verbis af­
firmat, negat, fruſtráque damnat.
Nam de An­
tilogiis palàm eſt me neminem irridere, cùm
etiam multò caſtigatiores non ob has nugas
quas obiicit, ſed alia maioris ponderis, nuper
in publicum prodituri ſint.
337. Hic iam non mecum, ſed cum veritate ipſa
diſceptat.
Rectà feruntur quæcunque impel­
luntur, vt lapides quamdiu ab impetu ſuſti­
nentur.
Oculus docet, nulla ratio aduerſatur.
Nam quàm adducit, calumniam meram, &
ruditatem eius declarat.
339. Stolidus non intelligit difficultatem,
ideo negat, quòd adeò Galenus admiratur: in­
de falſa adducit in medium.
Et præter id putat
membra per ſe ac anima moueri, cùm à ſpi­
ritibus moueantur: nam ſpiritus facultatem,
& impulſum ab anima recipiunt, ipſi autem
mouent.
340. Impudenter ſuo more culpat ordinem
quaſi viri illi in eodem genere diſciplinarum
de quo ratio ſua concludit, ſcripſiſſent.
Ibi
dum gloriatur, ſe dupliciter vituperat: & quod
genus doctrinæ ſuæ quale ſit docet, ſophiſti­
cum ſcilicet, & inane, & quod falſi crimine
ex coniectutis accuſari poteſt: nam ego qui
Mercurij quatuor æquationis orbium motus
φαντασία concipere poſſum, quædam illius ar­
gumenta vix aſſequor.
341. Peſſimus hic nebulo, nec vnquam ſi­
ne præfatione nominandus à ſuis moribus me
vult plagiarij crimine accuſare.
Inquit me
aliena ſcribere geometrica, arithmetica, mu­
ſica.
Primùm quæro metopoſcopia à quibus
ante nos tradita ſunt?
Similiter in geometria,
arithmetica, & muſica, quid acceptum ſit ab
aliis, cùm edita erunt, ſi poteſt, obiiciat?
De
tribus elementis, de eorum frigiditate, de dua­
bus tantùm qualitatibus, de æthere, de vrinis
innumeráque alia in medicina & naturali
philoſophia inuenta, cui authori audebit aſ­
cribere?
Sed ſi pro quolibet mendacio illi pi­
lus non ampliùs rediturus excideret, profectò
iam totus glaber eſſet: nonne iam illum pu­
det tam enormíum ac manifeſtorum menda­
ciorum?
Inde conuerſus ad poëtas, quas ine­
ptias profert, quam temerario auſu iudex in­
ter Homerum ac Virgilium à ſeipſo conſtitu­
tus, furorem poëticum referre conatur, ſed fu­
rorem video, poëtam non video.
Ἐκεῖνον εἴργειν τεῡκρος ἐξεφίεται
σκήνης ὔπαντον μηδ̓ ἀφίεναι μόνον.
342. Cùm de fine cognoſcendi agamus, ille
de fine entium non nouo exemplo interpre­
tatur.
343. Non recitat fideliter verba noſtra:
forſan error fuit anagnoſtæ, vel typographi.
Mediocris ad maximum comparatus, prauus
dicitur: humidum multum, mediocréque idem.
Quoniam tria ſunt, maximum, mediocre &
nullum, exiguum autem pro nullo habetur.
Attractio quæ eſt facultas nutricis animæ,
non trahit vt ſol, vel ignis, reliquáque quæ
ſic citata magis trahunt.
344. Hic recté monet: gratias illi habeo,
vtinam hoc ſæpe feciſſet.
Sed dum ſcribebam,
malui inutilia addere quam vtilia prætermit­
tere: nam quæ omiſi, reſtituere non poſſum
amplius, exciderunt enim multa: quæ perpe­
ràm addidi præcidere poſſum.
De lupo demi­
ror cur obiicias illa, cum ego experimentum
vidiſſe me referam, & rationem reddam cur
non ſemper id eueniat.
Quæ ex Ariſtotele
transfert, non ſunt cauſæ ſympathiæ, aut anti­
pathiæ, ſed inimicitiarum, aut amoris, Sunt
autem quinque, ſi diligentius diſtinguantur:
natura iracunda, vt quorundam canum, qui
omnibus infeſti ſunt: ſunt enim ſimiles ægris.
Cibus communis, aut cùm vnam alteri cibus
eſt.
Venus loca & parata noxa ſibi, vel proli.
At de antipathia, & ſympathia, & faſcinatio­
nibus ſatis alibi dictum eſt.
De hircino ſan­
guine, & adamante, nondum conſtat illi an
ſit verùm, & tamen de hoc diſputat.
347. Turpiſſimè vides debacchari propter
errorem, quem quis mihi ſani capitis impu­
tauerit?
Indicio eſt non habere meliora quæ
obiicit.
344. Non diſtinguit curationem doloris à cu­
ratione cauſæ.
Curatur dolor ſic etiam teſte
Hippocrate.
Cauſa etiam non per ſe: ſed quan­
doque quaſi fortuito calore naturali confir­
mato.
De Græculo non noui, ſed inuentum
putabam meum.
Ideò tanto veriorem cauſam
reddidiſſe opinor, poſtquàm duo caſu quodam
ex præſcripto in eandem deuenimus opinionem.
349. Reſponſum eſt in ipſo opere in tertia
editione, quod eam quæſtionem duxerim eſſe
neceſſariam ſcitu.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index