Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 403 > >|
1niator cùm adeò lutulentus ac ſordidus fluat,
vt
neſciam quando tam incultum ac barba­
rum
librum legerim, exiſtimo nec mihi glo­
riam
quæſiſſe, nec ſibi peperiſſe.
Etenim in­
ter
reliqua miſta colluuies videtur puerorum,
iuuenum
, annum, plebeiorum, nobilium,
ſcholarium
, ſtudioſorum, pædagogorum, mi­
litum
, vt nihil magis inconditum poſſit re­
periri
.
Nos enim à medicina nunquam diſce­
dimus
, niſi ad mathematicas, quas à pueritia
didici
, diuertero voluptatis cauſa.
Cæterum
in
naturalibus ea lege ſemper ſum diuagatus
vt
à medicorum placitis, ne vel lato vngue
diſcedam
: nec quicquam tracto, pro quo quis
iure
obiicere poſſit.
Quî ſcis? Itaque miſeret
me
illius, non ei iraſcor, quòd tot vigilias,
tantum
temporis, cùm maximè illius penuria
laborabat
, & qua ætate precioſiſſimum eſſe
ſolet
, fruſtrà profuderit.
Sed illud tamen in
eo
probare non poſſum, quòd his tempori­
bus
difficillimis, quibus Reſpub.
literaria tot
modis
premitur, inſontes viros ſtudioſos, prin­
cipum
& potentium ludibrio expoſuerit.
Et
tam
præclara opera non ſolùm opinionem
omnem
bonam ex animis, tum horum, tum
magiſtratuum
de eruditis eximeret, ſed vt
maiores
ſui opimæ Italiæ parti faces intende­
rant
, ſic Anteus hic noſter vniuerſis bonarum
artium
ſtudioſis ac diſciplinis exitium moli­
retur
, non equidem bene inuenta euertendo,
hoc
enim induſtriæ, & laboris opus fuiſſet, ſed
obſcurando
, vt quantum in illo fuerit, tot ad
pietatem
augendam, humanámque fœlicita­
tem
præcepta tot laboribus, ſtudiiſque parta
impij
viri manu perirent: nam cum peripa­
tetica
Philoſophia iam duobus abhinc anno­
rum
millibus euulgata ſit, & tot commentariis
illuſtrata
: ad pietatem quidem non niſi detri­
mentum
, ad naturæ autem & artium experi­
menta
tam paruum fructum attulit noſtro­
rum
inuentorum comparatione, vt illam aut
falſam
, aut nondum benè intellectam eſſe
conſtet
.
Fructus enim omnis veræ ſapientiæ
pietas
eſt, & opera ipſa, quæ vel naturæ, vel
artis
principio fiunt, induſtria autem ſapientis.
Cæterùm ex priore illa diſciplina quid aliud
pro
operibus, quàm perpetuæ, contentiones,
quæ
adhuc durant & indies augentur, acqui­
ſiuimus
- has tamen ambitioſus hic Chriſtia­
nus
, philoſophuſque ſuperbus, ac medicus
ἀνιατρολόγετος & tuetur, quod non nouum
eſt
: & peſſimè defendit, quod nouum pror­
ſus
eſt.
Quod ſi de hoc (quod fuit peripateti­
cis
magis etiam conſpicuum eſt, quàm mihi)
dubitat
, aut ſi quicquam à me ex ſuis calum­
niis
grauius conſulto prætermiſſum exiſtimat
tria
ex ſecunda editione, quam triennio ſcit
vulgatum
ante has ſuas exercitationes, ſibi
eligat
, quæcunque voluerit: quæ ſi non ſin­
gula
efficaci iuxta rei genus declaratione
oſtendero
, cuiuis hanc condono libertatem,
vt
me illius loco pro maximo nebulone ſub­
iiciat
.
Neque eſt, vt verbis ſe excuſet, qui fa­
ctis
ac re non ſolùm qualis eſſet ſe oſtende­
rit
, ſed ſuppoſiticiis perſonis ſubiectis planè
doloſo
ingenio eſſe declarauerit.
APOLOGIÆ FINIS.
167[Figure 167]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index