Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 524 > >|
1(per Prop. XLI. & XLII.) conſiſtere nequit. Soni vero propterea
quod a corporibus tremulis oriantur, nihil aliud ſunt quam aeris
pulſus propagati, per Prop.
XLIII. Confirmatur id ex tremoribus
quos excitant in corporibus objectis, ſi modo vehementes ſint &
graves, quales ſunt ſoni Tympanorum.
Nam tremores celeriores
& breviores difficilius excitantur.
Sed & ſonos quoſvis, in chor­
das corporibus ſonoris uniſonas impactos, exeſtare tremores notiſ­
ſimum eſt.
Confirmatur etiam ex velocitate ſonorum. Nam cum
pondera ſpecifica Aquæ pluvialis & Argenti vivi ſint ad invicem
ut 1 ad 13 2/3 circiter, & ubi Mercurius in Barometroaltitudinem
attingit digitorum Anglieorum30, pondus ſpecificum Aeris &
aquæ pluvialis ſint ad invicem ut 1 ad 870 circiter: erunt pon­
dera ſpecifica aeris & argenti vivi ut 1 ad 11890. Proinde cum
altitudo argenti vivi ſit 30 digitorum, altitudo aeris uniformis,
cujus pondus aerem noſtrum ſubjectum comprimere poſſet, erit
356700 digitorum, ſeu pedum Anglieorum29725. Eſtque hæc
altitudo illa ipſa quam in conſtructione ſuperioris Problematis no­
minavimus A.
Circuli radio 29725 pedum deſcripti circumferen­
tia eſt pedum 186768. Et cum Pendulum digitos 39 1/5 longum,
oſcillationem ex itu & reditu compoſitam, tempore minutorum
duorum ſecundorum, uti notum eſt, abſolvat; Pendulum pedes
29725, ſeu digitos 356700 longum, oſcillationem conſimilem tem­
pore minutorum ſecundorum 190 3/4 abſolvere debebit.
Eo igitur
tempore ſonus progrediendo conſiciet pedes 186768, adeoque
tempore minuti unius ſecundi pedes 979.
LIBER
SECUNDUS.
Cæterum in hoc computo nulla habetur ratio craſſitudinis ſoli­
darum particularum aeris, per quam ſonus utique propagatur in
inſtanti.
Cum pondus aeris ſit ad pondus aquæ ut 1 ad 870, &
ſales ſint fere duplo denſiores quam aqua; ſi particulæ aeris po­
nantur eſſe ejuſdem circiter denſitatis cum particulis vel aquæ
vel ſalium, & raritas aeris oriatur ab intervallis particularum:
diameter particulæ aeris erit ad intervallum inter centra parti­
cularum, ut 1 ad 9 vel 10 circiter, & ad intervallum inter par­
ticulas ut 1 ad 8 vel 9. Proinde ad pedes 979 quos ſonus tem­
pore minuti unius ſecundi juxta calculum ſuperiorem conficiet,
addere licet pedes (979/9) ſeu 109 circiter, ob craſſitudinem particu­
larum aeris: & ſie ſonus tempore minuti unius ſecundi conficiet
pedes 1088 circiter.
His adde quod vapores in aere latentes, cum ſint alterius ela­
teris & alterius toni, vix aut ne vix quidem participant motum
aeris veri quo ſoni propagantur.
His autem quieſcentibus, mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index