Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 524 > >|
1Vortices explicari poſſint. Nam Phænomenon eſt, quod Planeta­
rum circa Jovem revolventium tempora periodica ſunt in ratione
ſeſquiplicata
diſtantiarum a centro Jovis; & eadem Regula obti­
net
in Planetis qui circa Solem revolvuntur.
Obtinent autem
Regulæ
in Planetis utriſque quam accuratiſſime, quatenus obſer­
vationes
Aſtronomicæ hactenus prodidere.
Ideoque ſi Planetæ
illi
à Vorticibus circa Jovem & Solem revolventibus deferantur,
debebunt
etiam hi Vortices eadem lege revolvi.
Verum tempora
periodica
partium Vorticis prodierunt in ratione duplicata diſtan­
tiarum
a centro motus: neque poteſt ratio illa diminui & ad ra­
tionem
ſeſquiplicatam reduci, niſi vel materia Vorticis eo fluidior
ſit
quo longius diſtat a centro, vel reſiſtentia, quæ oritur ex de­
fectu
lubricitatis partium fluidi, ex aucta velocitate qua partes
fluidi
ſeparantur ab invicem, augeatur in majori ratione quam ea
eſt
in qua velocitas augetur.
Quorum tamen neutrum rationi
conſentaneum
videtur.
Partes craſſiores & minus fluidæ (niſi gra­
ves
ſint in centrum) circumferentiam petent; & veriſimile eſt
quod
, etiamſi Demonſtrationum gratia Hypotheſin talem initio
Sectionis
hujus propoſuerim ut Reſiſtentia velocitati proportiona­
lis
eſſet, tamen Reſiſtentia in minori ſit ratione quam ea velocita­
tis
eſt.
Quo conceſſo, tempora periodica partium Vorticis erunt
in
majori quam duplicata ratione diſtantiarum ab ipſius centro.

Quod
ſi Vortices (uti aliquorum eſt opinio) celerius moveantur
prope
centrum, dein tardius uſque ad certum limitem, tum denuo
celerius
juxta circumferentiam; certe nec ratio ſeſquiplicata neque
alia
quævis certa ac determinata obtinere poteſt.
Viderint itaque
Philoſophi
quo pacto Phænomenon illud rationis ſeſquiplicatæ per
Vortices
explicari poſſit.
PROPOSITIO LIII. THEOREMA XLI.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index