Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 524 > >|
1ea ſimplex eſſe ſoleat & ſibi ſemper conſona. Extenſio corporum
non
niſi per ſenſus innoteſcit, nec in omnibus ſentitur: ſed quia
ſenſibilibus
omnibus competit, de univerſis affirmatur, Corpora
plura
dura eſſe experimur.
Oritur autem durities totius a duritie
partium
, & inde non horum tantum corporum quæ ſentiuntur,
ſed
aliorum etiam omnium particulas indiviſas eſſe duras merito
concludimus
.
Corpora omnia impenetrabilia eſſe non ratione ſed
ſenſu
colligimus.
Quæ tractamus, impenetrabilia inveniuntur, &
inde
concludimus impenetrabilitatem eſſe proprietatem corporum
univerſorum
.
Corpora omnia mobilia oſſe, & viribus quibuſdam
(quas vires inertiæ vocamus) perſeverare in motu vel quiete, ex
hiſce
corporum viſorum proprietatibus colligimus.
Extenſio, du­
rities
, impenetrabilitas, mobilitas & vis inertiæ totius, oritur ab
extenſione
, duritie, impenetrabilitate, mobilitate & viribus iner­
tiæ
partium: & inde concludimus omnes omnium corporum par­
tes
minimas extendi & duras eſſe & impenetrabiles & mobiles &
viribus
inertiæ præditas.
Et hoc eſt fundamentum Philoſophiæ
totius
.
Porro corporum partes diviſas & ſibi mutuo contiguas ab
invicem
ſeparari poſſe, ex Phænomenis novimus, & partes indi­
viſas
in partes minores ratione diſtingui poſſe ex Mathematica
certum
eſt.
Utrum vero partes illæ diſtinctæ & nondum diviſæ
per
vires Naturæ dividi & ab invicem ſeparari poſſint, incertum
eſt
.
At ſi vel unico conſtaret experimento quod particula aliqua
indiviſa
, frangendo corpus durum & ſolidum, diviſionem patere­
tur
: concluderemus vi hujus Regulæ, quod non ſolum partes di­
viſæ
ſeparabiles eſſent, ſed etiam quod indiviſæ in infinitum dividi
poſſent
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index