Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 524 > >|
1ea ſimplex eſſe ſoleat & ſibi ſemper conſona. Extenſio corporum
non niſi per ſenſus innoteſcit, nec in omnibus ſentitur: ſed quia
ſenſibilibus omnibus competit, de univerſis affirmatur, Corpora
plura dura eſſe experimur.
Oritur autem durities totius a duritie
partium, & inde non horum tantum corporum quæ ſentiuntur,
ſed aliorum etiam omnium particulas indiviſas eſſe duras merito
concludimus.
Corpora omnia impenetrabilia eſſe non ratione ſed
ſenſu colligimus.
Quæ tractamus, impenetrabilia inveniuntur, &
inde concludimus impenetrabilitatem eſſe proprietatem corporum
univerſorum.
Corpora omnia mobilia oſſe, & viribus quibuſdam
(quas vires inertiæ vocamus) perſeverare in motu vel quiete, ex
hiſce corporum viſorum proprietatibus colligimus.
Extenſio, du­
rities, impenetrabilitas, mobilitas & vis inertiæ totius, oritur ab
extenſione, duritie, impenetrabilitate, mobilitate & viribus iner­
tiæ partium: & inde concludimus omnes omnium corporum par­
tes minimas extendi & duras eſſe & impenetrabiles & mobiles &
viribus inertiæ præditas.
Et hoc eſt fundamentum Philoſophiæ
totius.
Porro corporum partes diviſas & ſibi mutuo contiguas ab
invicem ſeparari poſſe, ex Phænomenis novimus, & partes indi­
viſas in partes minores ratione diſtingui poſſe ex Mathematica
certum eſt.
Utrum vero partes illæ diſtinctæ & nondum diviſæ
per vires Naturæ dividi & ab invicem ſeparari poſſint, incertum
eſt.
At ſi vel unico conſtaret experimento quod particula aliqua
indiviſa, frangendo corpus durum & ſolidum, diviſionem patere­
tur: concluderemus vi hujus Regulæ, quod non ſolum partes di­
viſæ ſeparabiles eſſent, ſed etiam quod indiviſæ in infinitum dividi
poſſent.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Denique ſi corpora omnia in circuitu Terræ gravia eſſe in Ter­
ram, idque pro quantitate materiæ in ſingulis, & Lunam gravem
eſſe in Terram pro quantitate materiæ ſuæ, & viciſſim mare no­
ſtrum grave eſſe in Lunam, & Planetas omnes graves eſſe in ſe
mutuo, & Cometarum ſimilem eſſe gravitatem, per experimenta
& obſervationes Aſtronomicas univerſaliter conſtet: dicendum erit
per hanc Regulam quod corpora omnia in ſe mutuo gravitant.

Nam & fortius erit argumentum ex Phænomenis de gravitate uNI­
verſali, quam de corporum impenetrabilitate: de qua utiQ.E.I.
corporibus Cœleſtibus nullum experimentum, nullam prorſus ob­
ſervationem habemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index