Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1aquea parte. Hæc autem vel ignibus, vt in
pane: & pinguedine, quæ cocta non putreſ­
cit: vel ſi humidum paucum ſit, vt in ſali­
ta carne, frigido, & ſicco ſeruatur, qua­
lis eſt aër dum mouetur.
Nam aër cùm mo­
uetur, frigidus eſt, & ſiccus: frigidus qui­
dem ob naturam, ſiccus ob motum: motus

enim exciccat.
Ob hoc igitur aër immotus
corrumpit, quia humectat, nec tantùm,
quantum neceſſe eſt refrigerat: dum autem
mouetur, conſeruat, exccicans ob motum,
& vehementer refrigerans.
Multa ergo cùm
aër exponuntur, corrumpuntur, quæ aliter
incorrupta manebant: alia ſeruantur, quæ
abſque aëris auxilio corrumperentur.
Itaque
non ſolùm hæc, ſed alia, quæ inferiùs di­
centur, à putredine ſeruantur.
A rancore au­
tem & carie humida tuentur, & quæ aëris
motum prohibent: nam ab hoc ſiccantur.
Sed talia cùm ſint immodicè calida, vel ſic­
ca, licet à putredine ignis auxilio præſerua­
rentur, corrumperentur tamen abſque pu­
tredine.
De putredinis igitur cauſis ac gene­
ribus, & auxiliis ſatis dictum eſt.
Reliquum
eſt igitur vt doceamus, ipſi Sacro liquori,

de quo ſuprà diximus, nihil Elixir propin­
quius eſſe, quod pater meus conſtruxit.

dorata pleraque ligna, & herbæ ardente
aqua excipiuntur, & in fimo ſepulta ſemi
putreſcunt, vnde ( vt dictum eſt ) tenuior
pars à terrea ſeparatur, inde diſtillatione
optimum quicquid eſt fæce ſola relicta de­
trahimus.
Dentes hoc firmant, & canos
retardat, concoctionem, memoriam, &
ſenſus iuuat, Sacro liquore, tametſi plures
in mediam prouehat ſenectam, longè in­
feriùs.
Saporum na­
tura.
Quatuor eſſe
genera pu­
trednis de­
monſtratur.
Aer cur cor­
rumpat quæ­
dam, alia
ſeruet.
Elixir com­
poſitio.
Putridi, &
ignei caloris
differentia.
At dices, ſi putridus calor corrumpit,
cur etiam non igneus, cùm eiuſdem ſit ge­
neris?
Hoc eſt, quia igneus exterior eſt,
putridus autem intimus: ob hoc igneus cùm
ad ſe trahat, & ſiccando, trahendo ſiccat
interiora, & putredinem prohibet.
Putri­
dus quamvis ſiccet, cùm intimus ſit, & ad
ſe trahat ( omnis enim calor ad ſe trahit )
interiora humectat, & putrefacit.
Putridus
igitur cum igneo conuenit, quòd & ipſe ſic­
cet, & generet: & cum naturali, quòd in
penetralibus iaceat, & corrumpat.
Ob id
putridus calor, medius rectè dictus à qui­
buſdam inter igneum, & naturalem.
Nam
ſubſtantia ſimilis eſt igneo, ſitu in compa­
ratione ad alimentum naturali: nam ſemper
igneus extra alimentum poſitus eſt.
Sed di­
ces, cur putridus calor veneni auctor eſt,
igneus omnibus reſiſtit venenis? Nam vul­
nera ex venenatis animalibus profecta, ſi can­
denti
ferro vrantur, expertia fiunt: & me­
dicamenta quælibet cùm vruntur, & in ci­
nerem rediguntur, venenum eſſe deſinunt:
ſublimata autem ( ſic enim nunc quæ anti­
quo tempore cocta vocabantur ) vt ſæpiùs
cocta fuerint, eò fiunt pernicioſiora, & ma­
gis præſentanea ad mortem.
Ratio eadem
eſt in putredine, & his quæ ſublimantur:
nam vbi calor augetur, & humidum non
finitur, vt in his, quæ coquuntur, aut pu­
treſcunt, veneni vis exacerbatur: vbi verò
vruntur, quum omnis humida pars pereat,
& ſimul finiatur caliditas, vt in cinere, ne­
ceſſe eſt, & veneni vim totam abſcedere.
Non abſurdè igitur quidam argento viuo

ſublimato peſtem curabat, nam vi ignea
omne venenum finitur.
Sic apud Auſonium
rectè:
Toxica zelotypo dedit vxor mœcha marito,
Nec ſatis ad mortem credidit eſſe datum
Miſcuit argenti lethalia pondera viui,
Cogeret vt celerem vis geminata necem.
Ignis omni
veneno reſi­
ſtit.
Peſtis cura
cum argento
ſublimato.
Inde poſt pauca ſubiicit:
Ergo inter ſeſe, dum noxia pocula certant,
Ceſſit lethalis noxa ſalutiferæ.
Nam ( vt dixi ) argentum viuum ſubli­
matum, ignis habet rationem.
Verunta­
men qui peſtem ſic curabat, plures medica­
mento occidebat, quàm ſanaret.
Si igitur
innoxium, & igneum medicamentum pa­
retur, curare poterit.
Illud tamen quale­

cunque fuerit, vt etiam calida lintea exte­
riùs appoſita, calorem debilitat naturalem.
At contraria ratione puellus, aut catulus
pinguis ventriculo applicatus, iuuat mul­
tùm concoctionem, & calorem auget natu­
ralem, quamvis non ſit idem calor, imò
à catuli calore etiam ſpecie differt.
Ma­
nifeſtum eſt igitur naturalem calorem,
cùm non offenditur ab alio naturali ca­
lore, motu, vt igneum ab igneo confir­
mari.
Confirmantia
calorem in­
natum ven­
triculi.
His explicatis ad elementorum hiſtoriam

redeamus, quæ tria eſſe docuimus, aërem,
aquam, terram.
Nec neceſſe fuit aërem
miſceri in generatione, quoniam calor ad
patiendum minimè aptus eſt: concurrunt
elementa vt materia, ideò terra & aqua ſuf­
ficiebant.
Sed nec vt calefacerent, quando­
quidem alius calor fuit neceſſarius origine
cœleſtis, & ille etiam operi ſufficiebat, cum
duobus caloribus, veluti duobus principi­
bus deteriùs res proceſſura fuiſſet, nec ele­
menta frigida alieno calori, elementique
contrarij paruiſſent.
Quinimò pugna quæ­
dam hæc fuiſſet, non generatio.
Admirabi­
tur forſan aliquis, quòd in contradicen­
tium libris aliter ſenſerim.
Sed vbi opinio­
nes antiquorum ſequi propoſitum fuit, hîc
verò docere veritatem.
Cuius igitur cauſa
elementum aëris factum eſt?
Vt ſubiicere­
tur radiis ſiderum, illorúmque vires excipe­
ret: adeò excipit, vt in repentinis mutatio­
nibus non ſolùm animalia, ſed etiam plan­
tas occidat, velut hoc anno M. D. XLIX.

triduò citrangula omnia Liguriæ ſiccauit,
prodigio non leui.
Cauſa eſt, quòd calori ſu­
perueniens corpora tàm plantarum, quàm
animalium aperta offendit, & calorem, qui
intùs eſt, extinguit: non ita diuturnum
frigus, quod ſenſim obrepit, licet maius
longè fuerit.
Hoc verò contingere non poſ­
ſet, ſi ( vt ferunt) ſpontè eſſet calidiſſimus.
Ob id verò & perſpicuus factus eſt, & fri­
gidiſſimus, vt animalibus eſſet ſalubris, &
commodus, non vt nugantur, calidiſſimus
& humidiſſimus.
Quod verò ad confirmatio­

nem huius ſententiæ eſt, arduámque diſſol­
uit quæſtionem, eſt, quòd exhalantes toto
ore aërem excalefaciunt: quòd ſi conſtrictis
labiis exſufflent, infrigidant.
Cauſam enim
hanc non aliam eſſe conſpicuum eſt, quàm
quòd cùm ſpontè ſit frigidus, cum impetu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index