Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 524 > >|
1
PROPOSITIO III. THEOREMA III.
LIBER
TERTIUS.
Vim qua Luna retinetur in Orbe ſuo reſpicere Terram, & eſſe re­
citroce ut quadratum diſtantiæ loeorum ab ipſius centro.
Patet aſſertionis pars prior per Phænomenon ſextum, & Propo­
poſitionem ſecundam vel tertiam Libri primi: & pars poſterior
per motum tardiſſimum Lunaris Apogæi.
Nam motus ille, qui
ſingulis revolutionibus eſt graduum tantum trium & minutorum
trium in conſequentia, contemni poteſt.
Patet enim (per Corol. 1.
Prop. XLV. Lib.I.) quod ſi diſtantia Lunæ a centro Terræ ſit ad
ſemidiametrum Terræ ut D ad 1; vis a qua motus talis oriatur ſit
reciproce ut D (2 4/243), id eſt, reciproce ut ea ipſius D dignitas cu­
jus index eſt (2 4/243), hoc eſt, in ratione diſtantiæ paulo majore quam
duplicata inverſe, ſed quæ partibus 59 1/4 propius ad duplicatam
quam ad triplicatam accedit.
Oritur vero ab actione Solis (uti
poſthac dicetur) & propterea hic negligendus eſt.
Actio Solis
quatenus Lunam diſtrahit a Terra, eſt ut diſtantia Lunæ a Terra
quamproxime; ideoque (per ea quæ dicuntur in Corol. 2. Prop.
XLV. Lib. I.) eſt ad Lunæ vim centripetam ut 2 ad 357,45 circi­
ter, ſeu 1 ad (178 29/40). Et neglecta Solis vi tantilla, vis reliqua qua
Luna retinetur in Orbe erit reciproce ut D2. Id quod etiam
plenius conſtabit conferendo hanc vim cum vi gravitatis, ut fit
in Propoſitione ſequente.
Corol.Si vis centripeta mediocris qua Luna retinetur in Orbe,
augeatur primo in ratione (177 29/40) ad (178 29/40), deinde etiam in rati­
one duplicata ſemidiametri Terræ ad mediocrem diſtantiam centri
Lunæ a centro Terræ: habebitur vis centripeta Lunaris ad ſuper­
ficiem Terræ, poſito quod vis illa deſcendendo ad ſuperficiem
Terræ, perpetuo augeatur in reciproca altitudinis ratione du­
plicata.
PROPOSITIO IV. THEOREMA IV.
Lunam gravitare in Terram, & vi gravitatis retrahi ſemper a
motu rectilineo, & in Orbe ſuo retineri.
Lunæ diſtantia mediocris a Terra in Syzygiis eſt ſemidiametro­
rum terreſtrium, ſecundum pleroſque Aſtronomorum 59, ſecun­
dum Vendelinum60, ſecundum Copernicum60 1/3, & ſecundum Ty-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index