Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 524 > >|
1
PROPOSITIO V. THEOREMA V.
LIBER
TERTIUS.
Planetas Circumjoviales gravitare in Jovem, Circumſaturnios in
Saturnum, & Circumſolares in Solem, & vi gravitatis ſuæ
retrahi ſemper à motibus rectilineis, & in Orbibus curvili­
neis retineri.
Nam revolutiones Planetarum Circumjovialium circa Jovem, Cir­
cumſaturniorum circa Saturnum, & Mercurii ac Veneris reliquo­
rumque Circumſolarium circa Solem ſunt Phænomena ejuſdem ge­
neris cum revolutione Lunæ circa Terram; & propterea per
Reg. 11. à cauſis ejuſdem generis dependent: præſertim cum de­
monſtratum ſit quod vires, à quibus revolutiones illæ dependent,
reſpiciant centra Jovis, Saturni ac Solis, & recedendo à Jove, Sa­
turno & Sole decreſcant eadem ratione ac lege, qua vis gravitatis
decreſcit in receſſu à Terra.
Corol.1. Gravitas igitur datur in Planetas univerſos. Nam Ve­
nerem, Mercurium, cæteroſque eſſe corpora ejuſdem generis cum
Jove & Saturno, nemo dubitat.
Et cum attractio omnis (per mo­
tus Legem tertiam) mutua ſit, Jupiter in Satellites ſuos omnes,
Saturnus in ſuos, TerraQ.E.I. Lunam, & Sol in Planetas omnes
primarios gravitabit.
Corol.2. Gravitatem, quæ Planetam unumquemque reſpicit, eſſe
reciproce ut quadratum diſtantiæ loeorum ab ipſius centro.
Corol.3. Graves ſunt Planetæ omnes in ſe mutuo per Corol. 1.
& 2. Et hinc Jupiter & Saturnus prope conjunctionem ſe invicem
attrahendo, ſenſibiliter perturbant motus mutuos, Sol perturbat
motus Lunares, Sol & Luna perturbant Mare noſtrum, ut in
ſequentibus explicabitur.
PROPOSITIO VI. THEOREMA VI.
Corpora omnia in Planetas ſingulos gravitare, & pondera eorum
in eundem quemvis Planetam, paribus diſtantiis à centro Pla­
netæ, proportionalia eſſe quantitati materiæ in ſingulis.
Deſcenſus gravium omnium in Terram (dempta ſaltem inæquali
retardatione quæ ex Aeris perexigua reſiſtentia oritur) æqualibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index