1
temporibus fieri, jamdudum obſervarunt alii; & accuratiſſime qui
dem notare licet æqualitatem temporum in Pendulis. Rem tentavi
in Auro, Argento, Plumbo, Vitro, Arena, Sale communi, Ligno,
Aqua, Tritico. Comparabam pyxides duas ligneas rotundas &
æquales. Unam implebam Ligno, & idem Auri pondus ſuſpende
bam (quam potui exacte) in alterius centro oſcillationis. Pyxides
ab æqualibus pedum undecim filis pendentes, conſtituebant Pen
dula, quoad pondus, figuram, & acris reſiſtentiam omnino paria:
Et paribus oſcillationibus, juxta poſitæ, ibant una & redibant di
utiſſime. Proinde copia materiæ in Auro (per Corol. 1. & 6. Prop.
XXIV. Lib. II.) erat ad copiam materiæ in Ligno, ut vis motricis
actio in totum Aurum ad ejuſdem actionem in totum Lignum; hoc
eſt, ut pondus ad pondus. Et ſic in cæteris. In corporibus ejuſ
dem ponderis differentia materiæ, quæ vel minor eſſet quam pars
milleſima materiæ totius, his experimentis manifeſto deprehendi
potuit. Jam vero naturam gravitatis in Planetas eandem eſſe atque
in Terram, non eſt dubium. Elevari enim fingantur corpora hæc
Terreſtria ad uſque Orbem Lunæ, & una cum Luna motu omni
privata demitti, ut in Terram ſimul cadant; & per jam ante oſtenſa
certum eſt quod temporibus æqualibus deſcribent æqualia ſpatia
cum Luna, adeoque quod ſunt ad quantitatem materiæ in Luna, ut
pondera ſua ad ipſius pondus. Porro quoniam Satellites Jovis
temporibus revolvuntur quæ ſunt in ratione ſeſquiplicata diſtanti
arum à centro Jovis, erunt eorum gravitates acceleratrices in Jo
vem reciproce ut quadrata diſtantiarum à centro Jovis; & prop
terea in æqualibus a Jove diſtantiis, eorum gravitates acceleratrices
evaderent æquales. Proinde temporibus æqualibus ab æqualibus
altitudinibus cadendo, deſcriberent æqualia ſpatia; perinde ut fit
in gravibus, in hac Terra noſtra. Et eodem argumento Planetæ
circumſolares ab æqualibus à Sole diſtantiis demiſſi, deſcenſu ſuo
in Solem æqualibus temporibus æqualia ſpatia deſcriberent. Vires
autem, quibus corpora inæqualia æqualiter accelerantur, ſunt ut
corpora; hoc eſt, pondera ut quantitates materiæ in Planetis.
Porro Jovis & ejus Satellitum pondera in Solem proportionalia
eſſe quantitatibus materiæ eorum, patet ex motu Satellitum quam
maxime regulari; per Corol. 3. Prop. LXV. Lib. I. Nam ſi ho
rum aliqui magis traherentur in Solem, pro quantitate materiæ
ſuæ, quam cæteri: motus Satellitum (per Corol. 2. Prop. LXV.
Lib. I.) ex inæqualitate attractionis perturbarentur. Si (paribus
à Sole diſtantiis) Satelles aliquis gravior eſſet in Solem pro quan