Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 524 > >|
1
terea hic recte definitur.
Eſt igitur Sol paulo denſior quam Jupi­
ter, & Jupiter quam Saturnus, & Terra quadruplo denſior quam
Sol.
Nam per ingentem ſuum calorem Sol rareſcit. Luna vero
denſior eſt quam Terra, ut in ſequentibus patebit.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Corol.4. Denſiores igitur ſunt Planetæ qui ſunt minores, cæ­
teris paribus.
Sic enim vis gravitatis in eorum ſuperficiebus ad
æqualitatem magis accedit.
Sed & denſiores ſunt Planetæ, cæte­
ris paribus, qui ſunt Soli propiores; ut Jupiter Saturno, & Terra
Jove.
In diverſis utiQ.E.D.ſtantiis a Sole collocandi erant Planetæ
ut quilibet pro gradu denſitatis calore Solis majore vel minore
frueretur.
Aqua noſtra, ſi Terra locaretur in orbe Saturni, rige­
ſceret, ſi in orbe Mercurii in vapores ſtatim abiret.
Nam lux
Solis, cui calor proportionalis eſt, ſeptuplo denſior eſt in orbe
Mercurii quam apud nos: & Thermometro expertus ſum quod
ſeptuplo Solis æſtivi calore aqua ebullit.
Dubium vero non eſt
quin materia Mercurii ad calorem accommodetur, & propterea
denſior ſit hac noſtra; cum materia omnis denſior ad operationes
Naturales obeundas majorem calorem requirat.
PROPOSITIO IX. THEOREMA IX.
Gravitatem pergendo a ſuperficiebus Planetarum deorſum de­
creſcere in ratione diſtantiarum a centro quam proxime.
Si materia Planetæ quoad denſitatem uniformis eſſet, obtineret
hæc Propoſitio accurate: per Prop. LXXIII. Lib. I. Error igitur
tantus eſt, quantus ab inæquabili denſitate oriri poſſit.
PROPOSITIO X. THEOREMA X.
Motus Planetarum in Cœlis diutiſſime conſervari poſſe.
In Scholio Propoſitionis XL. Lib. II. oſtenſum eſt quod globus
Aquæ congelatæ in Aere noſtro, libere movendo & longitudinem
ſemidiametri ſuæ deſcribendo, ex reſiſtentia Aeris amitteret motus
ſui partem (1/4586). Obtinet autem eadem proportio quam proxime
in globis utcunque magnis & velocibus.
Jam vero Globum Terræ
noſtræ denſiorem eſſe quam ſi totus ex Aqua conſtaret, ſic colligo.
Si Globue hicce totus eſſet aqueus, quæcunque rariora eſſent quam
aqua, ob minorem ſpecificam gravitatem emergerent & ſupernata­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index