Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 524 > >|
1culo, & denſior ad centrum quam in fodinis prope ſuperficiem,
niſi forte calores in Zona torrida longitudinem Pendulorum ali­
quantulum auxerint.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Obſervavit utique D. Picartusquod virga ferrea, quæ tempore
hyberno ubi gelabant frigora erat pedis unius longitudine, ad
ignem calefacta evaſit pedis unius cum quarta parte lineæ.
De­
inde D. de la Hireobſervavit quod virga ferrea quæ tempore
conſimili hyberno ſex erat pedum longitudinis, ubi Soli æſtivo
exponebatur evaſit ſex pedum longitudinis cum duabus tertiis
partibus lineæ.
In priore caſu calor major fuit quam in poſte­
riore, in hoc vero major fuit quam calor externarum partium
corporis humani.
Nam metalla ad Solem æſtivum valde incale­
ſcunt.
At virga penduli in horologio oſcillatorio nunquam ex­
poni ſolet calori Solis æſtivi, nunquam calorem concipit calori
externæ ſuperficiei corporis humani æqualem.
Et propterea virga
Penduli in horologio tres pedes longa, paulo quidem longior
erit tempore æſtivo quam hyberno, ſed exceſſu quartam partem
lineæ unius vix ſuperante.
Proinde differentia tota longitudinis
pendulorum quæ in diverſis regionibus iſochrona ſunt, diverſo
calori attribui non poteſt.
Sed neque erroribus Aſtronomorum è
Galliamiſſorum tribuenda eſt hæc differentia. Nam quamvis
eorum obſervationes non perfecte congruant inter ſe, tamen erro­
res ſunt adeo parvi ut contemni poſſint.
Et in hoc concordant
omnes, quod iſochrona pendula ſunt breviora ſub Æquatore quam
in Obſervatorio Regio Pariſienſi,exiſtente differentia duarum cir­
citer linearum ſeu ſextæ partis digiti.
Per obſervationes D. Ri­
cherin Cayennafactas, differentia fuit lineæ unius cum ſemiſſe.
Error ſemiſſis lineæ facile committitur.
Et D. des Hayespoſtea
per obſervationes ſuas in eadem inſula factas errorem correxit,
inventa differentia linearum (2 1/18). Sed & per obſervationes in in­
ſulis Gorea, Guadaloupa, Martinica, Granada, S. Chriſtophori,&
S. Dominicifactas & ad Æquatorem reductas, differentia illa pro­
diit haud minor quam (1 19/20) lineæ, haud major quam 2 1/2 linearum.

Et inter hos limites quantitas mediocris eſt (2 9/40) linearum.
Prop­
ter calores loeorum in Zona torrida negligamus (9/40) partes lineæ,
& manebit differentia duarum linearum.
Quare cum differentia illa per Tabulam præcedentem, ex hy­
potheſi quod Terra ex materia uniformiter denſa conſtat, ſit tan­
tum (1 87/1000) lineæ: exceſſus altitudinis Terræ ad æquatorem ſupra
altitudinem ejus ad polos, qui erat milliarium 17 1/6, jam auctus in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index