Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 524 > >|
1
LIBER
TERTIUS.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Corol.2. Cum vis Lunæ ad Mare movendum, ſit ad vim gravi­
tatis ut 1 ad 2871400, perſpicuum eſt quod vis illa ſit longe
minor quam quæ vel in experimentis Pendulorum, vel in Staticis
aut Hydroſtaticis quibuſcunque ſentiri poſſit.
In Æſtu ſolo ma­
rino hæc vis ſenſibilem edit effectum.
Corol.3. Quoniam vis Lunæ ad Mare movendum, eſt ad Solis
vim conſimilem ut 4,4815 ad 1, & vires illæ (per Corol.
14.
Prop.
LXVI. Lib. I.) ſunt ut denſitates corporum Lunæ & Solis
& cubi diametrorum apparentium conjunctim; denſitas Lunæ erit
ad denſitatem Solis, ut 4,4815 ad 1 directe & cubus diametri
Lunæ ad cubum diametri Solis inverſe: id eſt (cum diametri me­
diocres apparentes Lunæ & Solis ſint 31′.
16 1/2″ & 32′. 12″) ut
4891 ad 1000. Denſitas autem Solis erat ad denſitatem Terræ,
ut 100 ad 396; & propterea denſitas Lunæ eſt ad denſitatem
Terræ, ut 4891 ad 3960 ſeu 21 ad 17. Eſt igitur corpus Lunæ
denſius & magis terreſtre quam Terra noſtra.
Corol.4. Et cum vera diameter Lunæ (ex Obſervationibus
Aſtronomicis) ſit ad veram diametrum Terræ, ut 100 ad 365;
erit maſla Lunæ ad maſſam Terræ, ut 1 ad 39,371.
Corol.5. Et gravitas acceleratrix in ſuperficie Lunæ, erit quaſi
triplo minor quam gravitas acceleratrix in ſuperficie Terræ.
Corol.6. Et diſtantia centri Lunæ a centro Terræ, erit ad di­
ſtantiam centri Lunæ a communi gravitatis centro Terræ & Lunæ,
ut 40,371 ad 39,371.
Corol.7. Et mediocris diſtantia centri Lunæ a centro Terræ, erit
ſemidiametrorum maximarum Terræ 60 1/4 quamproxime.
Nam
ſemidiameter maxima Terræ fuit pedum Pariſienſium 19767630,
& mediocris diſtantia centrorum Terræ & Lunæ ex hujuſmodi
ſemidiametris 60 1/4 conſtans, æqualis eſt pedibus 1190999707. Et
hæc diſtantia (per Corollarium ſuperius) eſt ad diſtantiam centri
Lunæ a communi gravitatis centro Terræ & Lunæ, ut 40,371 ad
39,371, quæ proinde eſt pedum 1161498340. Et cum Luna re­
volvatur reſpectu Fixarum, diebus 27, horis 7 & minutis primis 43 1/5;
ſinus verſus anguli quem Luna, tempore minuti unius primi motu
ſuo medio, circa commune gravitatis centrum Terræ & Lunæ de­
ſcribit, eſt 1275235, exiſtente radio 100,000000,000000, Et ut
radius eſt ad hunc ſinum verſum, ita ſunt pedes 1161498340 ad
pedes 14,811833. Luna igitur vi illa qua retinetur in Orbe, ca­
dendo in Terram, tempore minuti unius primi deſcribet pedes
14,811833. Et ſi hæc vis augeatur in ratione (177 29/40) ad (178 29/40), ha-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index