Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 524 > >|
1diametrum Terræ conjunctim; id eſt, ut 39,371 ad 1 & 100 ad
365 conjunctim, ſeu 1079 ad 100. Unde cum Mare noſtrum vi
Lunæ attollatur ad pedes 8 2/3, fluidum Lunare vi Terræ attolli de­
beret ad pedes 93 1/2. EaQ.E.D. cauſa Figura Lunæ Sphærois eſſet,
cujus maxima diameter producta tranſiret per centrum Terræ, &
ſuperaret diametros perpendiculares exceſſu pedum 187. Talem
igitur Figuram Luna affectat, eamque ſub initio induere debuit.
que E. I.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Corol.Inde vero fit ut eadem ſemper Lunæ facies in Terram
obvertatur.
In alio enim ſitu corpus Lunare quieſcere non po­
teſt, ſed ad hunc ſitum oſcillando ſemper redibit.
Attamen oſcil­
lationes, ob parvitatem virium agitantium, eſſent longè tardiſſimæ:
adeo ut facies illa, quæ Terram ſemper reſpicere deberet, poſſit
alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem in Prop.
XVII. alla­
tam reſpicere, neque ſtatim abinde retrahi & in Terram converti.
LEMMA I.
SiAPEp Terram deſignet uniformiter denſam, centroque
C & PolisP, p & ÆquatoreAE delineatam; & ſi centroC
radioCP deſcribi intelligatur SphæraPape; ſit autemQR pla­
num, cui recta a centro Solis ad centrum Terræ ducta normaliter
inſiſtit; & Terræ totius exteriorisPapAPepE, quæ Sphæra
modo deſcripta altior eſt, particulæ ſingulæ conentur recedere hinc
inde a planoQR, ſitque conatus particulæ cujuſque ut ejuſdem
diſtantia a plano: Dico primo, quod tota particularum omnium, in
Æquatoris circuloAE, extra globum uniformiter per totum cir­
cuitum in morem annuli diſpoſitarum, vis & efficacia ad Terram
circum centrum ejus rotandam, ſit ad totam particularum totidem
in Æquatoris punctoA, quod a planoQR maxime diſtat, con­
ſiſtentium vim & efficaciam, ad Terram conſimili motu circulari
circum centrum ejus movendam, ut unum ad duo.
Et motus iſte
circularis circum axem, in communi ſectione Æquatoris & plani
QR jacentem, peragetur.
Nam centro Cdiametro BDdeſcribatur ſemicirculus
BAFDC.Dividi intelligatur ſemicircum ferentia BADin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index