Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
461
461
462
462
463
463
464
464
465
465
466
466
467
467
468
468
469
469
470
470
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MUNDI
SYSTEMATE
LEMMA II.
Iiſdem poſitis: Dico ſecundo quod vis & efficacia tota parti­
cularum omnium extra globum undique ſitarum, ad Terram cir­
cum axem eundem rotandam, ſit ad vim totam particularum toti­
dem, in Æquatoris circuloAE, uniformiter per totum circuitum
in morem annuli diſpoſitarum, ad Terram conſimili motu circulari
movendam, ut duo ad quinque.
Sit enim IKcirculus quilibet minor Æquatori AEparallelus,
ſintque L, lparticulæ duæ quævis æquales in hoc circulo extra
globum Papeſitæ. Et ſi in planum QR,quod radio in Solem
ducto perpendiculare eſt, demittantur perpendicula LM, lm:
vires totæ quibus particulæ illæ fugiunt planum QR,proporti­
onales erunt perpendiculis illis LM, lm.Sit autem recta Ll
plano Papeparallela & biſecetur eadem in X,& per pun­
ctum Xagatur Nn,quæ parallela ſit plano QR& perpendi­
224[Figure 224]
culis LM, lmoccurrat in Nac n,& in planum QRdemit­
tatur perpendiculum XT.Et particularum L& lvires con­
trariæ, ad Terram in contrarias partes rotandam, ſunt ut
LMXMC& lmXmC,hoc eſt, ut LNXMC+NMXMC&
lnXmC-nmXmC,ſeu LNXMC+NMXMC& LNXmC

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index