Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
461
461
462
462
463
463
464
464
465
465
466
466
467
467
468
468
469
469
470
470
< >
page |< < of 524 > >|
1Agatur recta ABC,cujus partes AB, BCrectis QA& QB,
QB& QCinterjectæ, ſint ad invicem ut tempora inter obſer­
vationes tres primas.
Producatur ACad G,ut ſit AGad AB
ut tempus inter obſervationem primam & ultimam, ad tempus
inter obſervationem primam & ſecundam, & jungatur QG.Et
ſi Cometa moveretur uniformiter in linea recta, atque Terra vel
quieſceret, vel etiam in linea recta, uniformi cum motu, progre­
deretur; foret angulus r QGlongitudo Cometæ tempore Ob­
ſervationis ultimæ.
Angulus igitur FQG,qui longitudinum dif­
ferentia eſt, oritur ab inæqualitate motuum Cometæ ac Terræ.

Hic autem angulus, ſi Terra & Cometa in contrarias partes mo­
ventur, additur angulo rQG,& ſic motum apparentem Co­
metæ velociorem reddit: Sin Cometa pergit in eaſdem partes
cum Terra, eidem ſubducitur, motumque Cometæ vel tardiorem
reddit, vel forte retrogradum; uti modo expoſui.
Oritur igitur
hic angulus præcipue ex motu Terræ, & idcirco pro parallaxi Co­
metæ merito habendus eſt, neglecto videlicet ejus incremento vel
decremento nonnullo, quod a Cometæ motu inæquabili in Orbe
proprio oriri poſſit.
Diſtantia vero Cometæ ex hac parallaxi ſic
colligitur.
Deſignet SSolem, acTOrbem magnum, alocum
Terræ in obſervatione prima, clocum
226[Figure 226]
Terræ in obſervatione tertia, Tlocum
Terræ in obſervatione ultima, & Trli­
neam rectam verſus principium Arietis
ductam.
Sumatur angulus rTVæqua­
lis angulo rQF,hoc eſt, æqualis lon­
gitudini Cometæ ubi Terra verſatur in
T.Jungatur ac,& producatur ea ad g,
ut ſit agad acut AGad AC,&
erit glocus quem Terra tempore obſer­
vationis ultimæ, motu in recta acuNI­
formiter continuato, attingeret.
Ideo­
que ſi ducatur g ripſi Trparallela,
& capiatur angulus rgVangulo rQG
æqualis, erit hic angulus rgVæqualis
longitudini Cometæ e loco gſpectati;
& angulus TVgparallaxis erit, quæ oritur a tranſlatione Terræ
de loco gin locum T: ac proinde Vlocus erit Cometæ in plano
Eclipticæ.
Hic autem locus VOrbe Jovis inferior eſſe ſolet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index