Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
461
461
462
462
463
463
464
464
465
465
466
466
467
467
468
468
469
469
470
470
< >
page |< < of 524 > >|
1dio Saturni, nunc ipſi æqualis judicabatur. Porro cum diameter
capillitii Cometarum raro ſuperet 8′ vel 12′, diameter vero nu­
clei ſeu ſtellæ centralis ſit quaſi decima vel forte decima quinta
pars diametri capillitii, patet Stellas haſce ut plurimum ejuſdem
eſſe apparentis magnitudinis cum Planetis.
Unde cum lux earum
cum luce Saturni non raro conferri poſſit, eamque aliquando ſu­
peret; manifeſtum eſt quod Cometæ omnes in Periheliis vel in­
fra Saturnum collocandi ſint, vel non longe ſupra.
Errant igitur
toto cœlo qui Cometas in regionem Fixarum prope ablegant: qua
certe ratione non magis illuſtrari deberent a Sole noſtro, quam
Planetæ, qui hic ſunt, illuſtrantur a Stellis fixis.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Hæc diſputavimus non conſiderando obſcurationem Cometa­
rum per ſumum illum maxime copioſum & craſſum, quo caput
circundatur, quaſi per nubem obtuſe ſemper lucens.
Nam quan­
to obſcurius redditur corpus per hunc fumum, tanto propius ad
Solem accedat neceſſe eſt, ut copia lucis a ſe reflexa Planetas æmu­
letur.
Inde veriſimile fit Cometas longe infra ſphæram Saturni
deſcendere, uti ex Parallaxi probavimus.
Idem vero quam ma­
xime confirmatur ex Caudis.
Hæ vel ex reflexione fumi ſparſi
per Æthera, vel ex luce capitis oriuntur.
Priore caſu minuenda
eſt diſtantia Cometarum, ne fumus a capite ſemper ortus per
ſpatia nimis ampla incredibili cum velocitate & expanſione pro­
pagetur.
In poſteriore referenda eſt lux omnis tam caudæ quam
capillitii ad nucleum capitis.
Igitur ſi concipiamus lucem hanc
omnem congregari & intra diſcum nuclei coarctari, nucleus ille
jam certe, quoties caudam maximam & fulgentiſſimam emittit,
Jovem ipſum ſplendore ſuo multum ſuperabit.
Minore igitur
cum diametro apparente plus lucis emittens, multo magis illuſtra­
bitur a Sole, adeoque erit Soli multo propior.
Quinetiam capita
ſub Sole deliteſcentia, & caudas cum maximas tum fulgentiſſimas
inſtar trabium ignitarum nonnunquam emittentia, eodem argu­
mento infra orbem Veneris collocari debent.
Nam lux illa omnis
ſi in ſtellam congregari ſupponatur, ipſam Venerem ne dicam Ve­
neres plures conjunctas quandoque ſuperaret.
Idem denique colligitur ex luce capitum creſcente in receſſu
Cometarum a Terra Solem verſus, ac decreſcente in eorum receſſu
a Sole verſus Terram.
Sic enim Cometa poſterior Anni 1665
(obſervante Hevelio,) ex quo conſpici cœpit, remittebat ſemper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index